BCCCAP00000000000000000000546
604 DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 38, n. 612 --------- Ex Sacra Scriptura.-Baptismus, ab ipso Christo absolute praescrip– tus, nihil est aliud primario nisi ritus quidam initialis quo christifi– deles ad Ecclesiam aggregantur, quo fit ut merito dicatur et sit janua Ecclesiae. Jo 3, 4 Dicit ad eum Nicodemus. Quomodo potest horno nasci denuo cum sit senex? ... 5 Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in reg– num Dei. Juxta Conc. Tridentinum, in hoc loco agitur non de necessitate in re, sed de necessitate in voto. Ergo Ecclesia est necessaria necessit'.lte medii saltem in voto ad salutem consequendam; in hoc sensu recte in– terpretatur illud: Extra Ecclesiam nulla salus; quae formula, male intellecta, non paucos theologos antiquos et modernos ad errorem duxit. I Cor 12, 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus (seu Ecclesia, cujus Caput est Christus). 13 Etenim in uno Spiritu omnes nos in unmn corpus baptizati sumus, sive ju– daei, sive gentiles, sive servi, sive liberi; et omnes in uno Spiritu potati sumus. Baptismus igitur, utpote janua Ecclesiae, est ritus quo baptizati ad ipsam Ecclesiam aggregantur. Ita rem intellexerunt Con. FLORENTINUM (D 696) et Conc. TRIDENTINUM (D 895). Saltem dicendum est praxim unanimem omnium christifidelium cu– juslibet temporis et ipsa documenta Sanctorum Patrum ac Conciliorum it::-:, interpretasse praedictos textus tum Sti. Joannis tum Sti. Pauli. Ex necessitate pertinendi ad Corpus Christi.-Christus, Caput Corpo– ris Mystici, quod est Ecclesia, suam vitam supernaturalem hominibus communicat; hinc evidens est quod ut aliquis hanc ipsam vitam divi– nam Christi participet, necesse habet ipsi Corpori adhaerere. Ergo ne– cessarium est in hoc Corpore Mystico veluti seipsum inserí ut inde influxus vitalis Capitis participetur. Aliis verbis, Ecclesia, quod est Cor– pus Christi Mysticum, est absolute necessaria ad vitam aeternam con– sequendam. Cum haec omnia nihil aliud sint nisi legitima consequentia eorum quae supra dicta et probata jam sunt, liceat nobis in memoriam revo– care illa aurea verba Sti. Pauli in quibus Christus et Ecclesia unum esse dicuntur: Ad Eph 5, 22 Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino; 23 quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae: ipse salva– tor corporis ejus... 25 Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam; 26 et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanct1fl– caret, mundans lavacro aquae in verbo vitae; 27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz