BCCCAP00000000000000000000546
36 DE OBLIGATIONE ACCEPTANDI RELIGIOI'ÍEM, th. l. n. 42 sunt: Nulla datur gens sine aliqua religione. Formae religionum magis imperfectae non pertinent ad culturas primitivas, sed potius ad alias posteriores. Forma monotheistica est prima in cultura humana, et om– nino universalis. Hae ipsae conclusiones eruuntur ex investigatione scientifica tot linguarum per orbem terrarum dispersarum; non enim adest aliqua line;ua, saltem fundamentalis et basica, quae aliquo modo non prae– beat ideam unius Dei, Entis Supremi. His igitur ex praedictis scientiis breviter praelibatis, en quomodo statuamus relationem inter ideam Dei et religionem determinandam. Ex idea Dei, Entis Supremi, superexcelsi et infiniti; ex idea, rursus Dei, mundi Domini et Creatoris et Conservatoris et Providentissimi Or– dinatoris; ex idea, denique, Dei, qui est veritas suprema et Summum Bonum et Finis ultimus omnium rerum, exsurgit in homine, creatura contingente, absoluta et omnímoda dependentia, erga ipsum Deum; hanc omnimodam dependentiam horno luce clarius videt et percipit; et ideo, quia ipse essentialiter et totaliter a Deo Creatore pendet, ad actus religionis proprios toto corde et animo libentissimo, genibus flexis, pronus se ostendit. Ergo, in hypothesi alicujus religionis divinae positivae, horno in eam– dem inqziirere debet et absolutum mentís et cordis irrecusabile obse– quium praestare Deo tenetur. Haec ultima quaestio nexum logicum statuere intendit inter con– clusiones Theodiceae et Ethicae Christianae cum aliis quaestionibus statim a nobis in Theologia Fundamentali pertractandis, nempe de Re– velatione supernaturali; quo fit ut semel ac iterum demonstretur ordi– nem naturalem ab ordine supernaturali non tantum non destruí, ve– rum potius perfici. Prae oculis habeantur verba quae ad nostram rem a Concilio Vati– cano declarantur: «Cum horno a Deo tamquam Creatore et Domino suo totus dependeat et ratio creata increatae Veritati penitus subjecta sit, plenum reve– lanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fi.de praestare tenemur» (D 1';"é;:l). Affirmamus igitur in praesenti: a) Quod si aliqua deterrninata re– ligio positiva, sub magna specie probabilitatis sese offerat, horno in earn inquirere teneatur. Et b) Quoci si horno heme religionem sernel comprobatam agnove– rit, debeat etiam eam amplecti. Ratio hujus duplicis affirmationis clare omnino continetur in verbi-; citatis Concilii Vaticani. Totus horno pendet a Deo; et revera, a Deo dependet homo tamquam creatura contingens; a Deo dependet horno tamquam creatura ratio• naíis; a Deo, denique, dependet tamquam servus inutilis, qui tum ut ens particulare tum ut ens sociale omnes facultates suas, tam scilicet
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz