BCCCAP00000000000000000000546
DE NE:JESSITATE ECCLESIAE, th. 38, n. 611-612 603 ------ Inter mandata autem Christi non minimum locum illud occupat quo Baptismo jubemur incorporari in Corpus Mysticum Christi, quod est Ecclesia, et adhaerere Christo ejusque Vicario, per quem Ipse in terra modo visibili gubernat Ecclesiam. Quare nemo salvabitur qui, sciens Ecclesiam a Christo divinitus fuisse institutam, tamen Ecclesiae sese subjicere renuit, vel Romano Pon– tifici, Christi in terris Vicario, denegat obedientiam. Neque enim in praecepto tantummodo dedit Salvator ut omnes gentes intrarent Ecclesiam, sed statuit quoque Ecclesiam medium esse salu– tis, sine quo nemo intrare valeat regnum gloriae caelestis. Infinita sua misericordia Deus voluit ut illorum auxiliorum salutis quae divina sola institutione, non vero intrínseca necessitate, ad finem ultimum ordinantur, tune quoque certis in adjunctis effectum ad salutem necessarii obtineri valeant, ubi voto solummodo vel desiderio adhibeantur. Quod in Sacrosancto Tridentino Concilio claris verbis enuntiatum videmus tum de Sacramento Regenerationis tum de Sacramento Poenitentiae (D 797, 807). Idem autem suo modo dici debet de Ecclesia, quatenus generale Ipsa auxilium salutis est. Quandoquidem ut quis aeternam obtineat sa– lutem, non semper exigitur ut reapsc Ecclesiae tamquam membrum incorporetur, sed id saltem requiritur, ut eidem voto et desiderio adhaereat. Hoc tamen votum non semper explicitum sit oportet, prout accidit in caieclrnmenis; sed ubi horno invincibili ignorantia laborat, Deus quoque implicitum votum acceptat, tali nomine nuncupatum, quia illud in ea bona animae dispositione continetur, qua horno volunta– tem suam Dei voluntati conformem velit (3). 612. Probatur thesis. Argumentum generale.-Christus Jesus, utpote unicus Mediator Dei et hominum, est unicum ctiam medium salutis. Jamvero Jesus Christus nullum aliud medium, praeter suam Ecclesiam societatem visibilem et externam, nobis reliquit quo suum opus perenne rcdderetur usque ad consummationem saeculi. Ergo. Prob. majar.: Christus enim non tantum est unicus mediator, verum etiam unicus legatus divinus, et unicus sacerdos et unicus Redemptor; quae omnia facile probantur in tractatu de Verbo Incarnato (4). Prob. minar.: Christus totam suam missionem commendavit Apos– tolis eorumque successoribus; ipsis, et non aliis, dictum fuit expressis verbis: Jo 20, 21 Sicut misit me Pater et ego mitto vos. Mt 28, 18 Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Mt 18, 18 Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cae– lo; et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo. (3) The American Ecclesiastical Review, 127 (1952), 307-311. (4) Cfr. ABÁRZUZA, Maniiale Theologiae Dogmaticae, III, (1956, ed. 2.•), n. 219-223.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz