BCCCAP00000000000000000000546

DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 38, n. 609-610 601 quid sit baptismus, vel implicitll1n, si desideres omne illud facere quod Deus vult ut facias, etsi prorsus ignores quid sit de facto baptismus. Necessarium necessitate praecepti est illud quod non est necessarium nisi quia praescribitur, et ideo ejus omissio inculpabilis non impedit quominus finis consequatur. Tandem aliquando causa totius impedi– menti procedit a culpa, qua sublata, tale impedimentum non existit. Affirmamus igitur in nostra thesi: a) Quod Ecclesia sit necessaria necessitate medii in re, pro illis qui talero Ecclesiam agnoscant et sine gravi incommodo possint in ipsam ingredi. b) Quod Ecclesia sit necessaria necessitate medii in voto, pro illis qui, hujus necessitatis berre conscii, sed legitime impediti, sint capaces eliciendi votum explicitum vel implicitum. c) Quod Ecclesia est etiam necessaria necessitate medii ex prae– cepto. pro illis adultis qui hanc doctrinam bene cognoscant, ita ut si in Ecclesiam non fuerint ingressi, peccatum mortale committant. d) Quod, etsi Ecclesia sit pro omnibus hominibus necessaria neces– sitate medii aut praecepti, tamen pueri et amentes hoc medium possint supplere per martyrium, sicut in casu Sanctorum innocentium. e) Quod haec necessitas non sit ex natura rei, sed ex ipsa voluntate et ordinatione Christi, qui hoc medium elegit ad vitam aeternam asse– quendam, ceteris exclusis. 610. Adversarii nostrae theseos sunt Inditferentistae cujuslibet ge– neris et conditionis, inter quos tamen adsunt gradus majoris vel mi– noris negationis. a) Sunt qui dicant quamlibet religionem, sive naturalem sive positi– vam, aeque sufficere ad finem moralem et religiosum adipiscendum. b) Sunt qui dicant ad hunc finem consequendum absolute profiteri debere religionem christianam; sed inter tot at tantas religiones chris– tianas quamlibet colere satis esse. e) Sunt denique qui dicant tres adesse ramos Ecclesiarum, nempe Ecclesiam Romanam, Ecclesiam Anglicanam et Ecclesiam Orientalem, quae simul sumptae unicam veram Ecclesiam Christi constituunt; jam– vero in his tribus aeque posse salvari. d) Irenistae, quibus valde displicet axioma illud: Extra Ecclesiam mllla salus, et ideo alias solutiones benigniores quaerunt; en verba J. URBAN: Statuta distinctione inter conceptum Ecclesiae, quatenus est Corpus Sociale et quatenus est Corpus Mysticum Christi, nihil nos pro– hibet quominus Orientales, quamvis sub respectu sociali a nobis sepa– rentur, membra Corporis Christi dicamus, eosque sub hoc respectu ut fratres in Christo amplectamur (1). e) LEONARDUS FEENEY, olim professor Sacrae Theologiae in Seminario Bostoniensi, juxta quem esset absolute necessarium ad Ecclesiam pei::-- (1) Cfr. Acta 1 Conventus Theologorum Velehradensis (1907), 25.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz