BCCCAP00000000000000000000546
600 DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 38, n. 608-609 quonam sensu et gradu Ecclesia dicatur necessaria; ad hanc quaestio-– nem dilucidandam, ponimus thesim sequentem. THESIS 38.ª: Ecciesia a Christo instituta est necessaria non quidem ex ipsa natura rei, sed ex positiva voluntate Christi, necessitate medii, saltem in voto, ad hoc ut homines vitam aeternam conse– quantur. 609. Explicatio terminorum.-Ecclesia est illa societas religiosa, e;:– terna et visibilis, a Christo Domino instituta, ut his in terris suum pe– rennet opus Redemptionis. Necessaria. Illud dicitur necessarium relate ad aliquem finem, quod est via unica ad consecutionem talis finis, ita ut sine illo finis conse– qui non possit. Divisio necessarii Necessarium potest esse necessitate medii vel prae– ceptL Necessarium necessitate medii est illud quod sive voluntarie sive in– voluntarie praetermissum, impedit quominus finis assequatur; sic e. g. oculi sunt necessarii ad videndum, aures ad audiendum, etc. Haec necessitas medii ex duplici fonte oriri potest: a) Ex ipsa natura reí, quando ipsa natura rei, de qua agitur, de– terminat medium unicum, quod proinde absolute poni debet ad illum finem assequendum; sic e. g. lux et oculi sunt ex ipsa natura rei abso– lute necessarii ad videndum. b) Ex positiva ordinatione Institutoris, qui ínter plura media apta ad finem consequendum, hoc vel illud determinatum medium eligit, et quidem unicum, ceteris exclusis; quod si faciat, vere dicendum est tale medium esse de facto absolute necessarium ad finem assequendum. E. g., ad trophaeum aureum acquirendum, plura dantur media, vio– lenta scilicet raptatio, legitimum triumphum, aliaque hujusmodi. .. ; sed unum medium unamque viam institutor decrevit, videlicet in palaestra optatam metam primum contingere. Nova divisio. Illud quod est necessarium necessitate medii, sive ex natura rei sive ex positiva ordinatione institutoris, potest esse necessa– rium dupliciter, in re videlicet aut in voto. Necessarium necessitate medii in re est illud quod nullo alio supple– ri potest, ideoque re est praestandum; in exemplo superius allato, pri– mus optatam metam contingere ad trophaeum aureum acquirendum. Necessarium necessitate medii in voto, est illud quod, si forte re poni non possit, tamen potest per aliud suppleri, bonum desiderium, bonam voluntatem, etc. tale medium adhibendi. .. Denique tandem, hoc desiderium seu bona voluntas potest esse im– plícita vel explicita. Sic baptismus est necessarius, et quidem absolute, ad ingrediendum in Ecclesiam Catholicam et ad gratiam sanctificantem consequendam; sed si baptismus recipi non possit, tune potest suppleri per desiderium illum recipiendi, quod desiderium potest esse explicitum, si clare scias
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz