BCCCAP00000000000000000000546

DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 33, n. 606-603 599 ralia, non aliter ac quilibet alius perfectus christianus, sed dici non possunt membra socialia Corporis Christi seu Ecclesiae. Quod facile probatur duobus argumentis: a) Ex eo quod baptismus, tamquam janua, sit absolute necessarius ad ingrediendum in Ecclesiam, et b) Ex eo quod ita semper senserit Ecclesia, uti apparet tum quando catechumeni a sacrificio Missae et communione fidelium arcentur, tum ex precibus in Ritualibus antiquissimis, in quibus haec pro catechume– nis deprecantur: «Ut renoventur fonte baptismatis et ínter Ecclesiae membra numerentur... » «Ut fíat (catechumenus) corpus et membrum Ecclesiae ... », etc (39). Nec aliter senserunt SANCTI PATRES, quorum unum tantum testimo– nium sufficiat Sancti AuausTrnr: Quod signum crucis habent in fronte catechumeni, jam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii... Transeant per mare rubrum, mandu– cent manna, ut quemadmodum crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus (40). 607. Quid dicendum de illo qui putative baptizatus esset, sed de facto baptismum invalide siusceperit?... Casus est valde difficilis. Videtur tamen illum ad Ecclesiam non pertinere, quia, quamvis gratiam sanctiíicantem aliaque dona superna– turalia in gradu omnium maximo habuisset, et vinculis socialibus obs– trictus esset, tamen characterem baptismalem numquam receperit, et ideo omnia sacramenta invalide recipere dicendum est. Praxis Eccle– siae., si raro accidit, fuit omnia sacramenta iterare. Haec solutio ínter theologos videtur esse commzmis. CAPUT V DE NECESSITATE ECCLESIAE 608. Connexio materiae.-Jam supra dictum fuit Christum Dominum suam Ecclesiam instituisse non tantum unam, verum etiam unicam, cui etiam soli commendavit opus Redemptionis perenne reddere et 0111- nes omnino homines perducere in vitam aeternam; si ita est, facili negotio colligere licet Ecclesiam a Christo Domino institutam esse ne– cessariam, mediwn scilicet unicum quo homines sibi applicentur merita Redemptionis Status quaestionis.-8ed cum necessarium multipliciter dici possit, juxta plures rationes et gradus, hinc merito a nobis quaerendum est ( 39) Cfr. Sacramentarimn Gelasii. (40) In Joannem, tract. 11, n. 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz