BCCCAP00000000000000000000546

598 DE MEMBRIS CORPORIS MYSTICI, tll. 37, n. 605-606 moraliter valde infirmis; hin.e, sicut quilibet organismus vivens, ha– bere potest elementa nociva et putrida quae propl'iam ejus existen– tiam minentur. Rectores igitur hujus societatis, tamquam experti chi– rurgi, talia membra ab hoc organismo secare debent ne secus tota societas praeceps feratur uti pulvis turbine collectus. Nunc autem, haec ipsa idea est quae generatim exprimi solet in decreto excommunicationis: <:Qui enim excommunicantur, ait P. DoRSCH, dicuntur ab Ecclesiae unitate alieni, de Ecclesia pelli, de Ecclesia ejici, a grege abscindi, a Christi Corpore separnri, quasi spiritualitc>r interfici, velut membra pu– trida a toto Corpore Christi, quod sit Ecclesia catholica, gladio anathe– matis resecari atque projici, etc. Qui vero ab ista censura absolvuntur, dicuntur in sinum Matris Ecclesiae vel ejus gremium revocari, reduci, recipi, redire» (38). 2.º) Excommunicati publici, etsi ad Corpus Ecclesiae non perti– neant, tamen dona supernaturalia a Christo Capite participare possunt. Ut hanc affirmationem melius capere possis, considerare debes se– quentes casus possibiles: a) Aliquis, poena excommunicationis a judice mulctatus, injuste. etsi valide, hac poena est inflictus. b) Aliquis, quamvis externe tale delictum commiserit, tamen in foro interno peccatum grave non commisit. c) Aliquis, qui quamvis tale peccatum reapse interne et externe grave commiserit et poena excommunicationis juste mulctatus fuerit, fidem tamen non amiserit, quia poenitentia motus, actum contritionis perfectae elicuerit cum voto quam primum ad claves Ecclesiae acce– dendi. Jamvero in his casibus facile videri potest quomodo gratia Dei in cordibus eorum qui actu sunt excommunicati, revera diffundatur. Ex alia parte, semper in Ecclesia Dei licitum fuit pro istis excom– municatis privatim orare, non vero publice, sive sint viví, sive jam de- functi. · Quae omnia eveniunt ex materna indulgentia Matris Ecclesiae et amare benignissimo Cordis Christi erga humanam naturam. In his omnibus videre poteris quomodo metaphora Corporis Christi Mystici non omnia amplectatur, sed potius in multis accidentalibus deficiat; ex his denique colliges quomodo et quanam ratione theologi in distinctas abeant sententias, circa pertinentiam excommunicatorum ad Corpus Christi Mysticum. 606. De catechumenis.-Sancta Mater Ecclesia maxima cum bene– volentia catechumenis operam praestat; catechumeni enim sunt quasi de familia christiana, sed tamen ad eam nondum pertinent; forsitan catechumeni habent fidem, spem et caritatem aliaque dona supernatu- (38) A. DORSCH, op. cit., p. 410.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz