BCCCAP00000000000000000000546

DE MElVIBRIS CORPORIS MYSTICI, tl1. 37, n. 603-605 597 De hac igitur excommunicatione publica et externa, per sententiam judicis declarata, agimus nos in hoc Scholion, et dicimus eos qui hac poE:na ecclesiastica plecterentur, esse sejunctos a Corpore Christi Mys– tico, in sensu stricto sumpto, seu ab Ecclesia organisata. Affirmamus etiam eos ad Corpus Christi Mysticum, sensu lato sumptum, pertinere posse, quatenus ipsi possent privatim participare auxilia supernaturalia a Christo Capite. 604. Sententiae.-Sunt in hac re plures sententiae: a) Aliqui cum Card. TORQUEMADA (35) affirmant excommunicatos non esse membra Corporis Christi. b) Alii, e contra. dicunt excommunicatos esse membra Corporis Mystici, seu Ecclesiae < 36). Hanc sententiam tenet SUAREZ, cujus haec sunt verba: Qui veram fidem retinent, sunt membra Christi, nam per eam reci– piunt ab illo influxum et actum spiritualis vitae, ergo et E«clesiae. Nam sicut Christi Caput non habet aliud Mysticum Corpus praeter Ecclesiam, ita neque membra alia, nisi ea quae sunt membra Ecclesiae... (37). Ceterum, excommunicati conjunctionem habent cum aliis Ecclesiae membris, nam absolute non privantur ab orationibus privatis fidelium, nequidem ipsi excommunicati vitandi. Moderni quidam theologi positionem Suarezii sustinent, et dicunt adhuc probatam non fuisse potestatem Ecclesiae absolute separandi fideles a Corpore Christi mystico. e) Denique sunt alii tertii qui dicant Ecclesiam, etsi potestatem habeat separandi, tamen, de facto, eos a Corpore Ecclesiae separare numquam intendisse. 605. Probatur nostra sententia. l.º) Excommunicati publici non pertinent ad Corpus Christi mys– ticum sensu stricto, seu ad Ecclesiam organisatam. .Hujus affirmationis probatio patet ex eo quod societas ecclesias– tica, etsi a Deo supernaturaliter opitulata, tamen constat hominibus (35) Hanc quaestionem non sibi proposuerunt Magni Theologi usque ad saecu– lum XV; in fine hujus saeculi eam proposuit Card. ToaQUEMADA, Summa de Ecclesia, l. 1 (Venezia, 1561), p 71. Torquemadam secuti sunt Th. WAL– DENsrs, Doctrinale Fidci Catlwlicae Ecclesiae, t. I (Venezia, 1757), v. 260; STus. RoBERTUS BELLARMINO, De controversiis Contr. IV, De Eccl. milit. (Pa– risiis, 1870), p. 324; J. Il. FRANZELIN, De Ecclesia, p. 369; D. PALMIERI, Traet, de Rain. Pontif. Proleg. ele Eccl., P. 258; L. BILLOT, De Ecclesia Christi, th. I (Roma, 1921), P. 288, 301. BILLOT distinctionem fecit inter excommunicationem plenam et perfec– tarn, quae vitandos afficit, et excommunicationem non 11erfectam, quae ad excomrnunlcatos toleratos pertinct; haec secunda excommunicatlo separa– tioncm ab Ecclesia non perficit. Moderni theologi hanc terminologiam ge– neratim adllibent; sunt tamen aliqui inter ipsos qui defendant omnes ornnino excommunicatos ab Ecclesia separar!, eo quod definitio excommu– nicationis (cfr. CIC, can. 2257, § 1) in omnibus excommunicatis verificetur, nullo excepto. Hoc ipsum jam docnerat Card. FRANZELIN. (36) Ita IlAÑEZ, in II-II, q. 1, a. 10 (Duaci, 1615), p. 47; G. VALENTIA, Commen– tarimn theologicum, t. III, de disp. 1, q. 1, n. 7 (Lyonae, 1603), P. 147-150; F. SUAREZ, disp. IX, sect. 1, n. 16, aliique. Inter theologos modernos citari possunt: Ch. JouRNET, L'Eglise du Ver– be lncarné, sect. II, n. 7. (Bruges, 1951), p. 848; M. PEiíA, ¿Pertenecen los excomulgados a la Iglesia?, in RevEspT, 5 (1945), 125-128; E. SAURAS, El Cuerpo Místico de Cristo, p. 629-631. (37) Loe. cit., p, 249.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz