BCCCAP00000000000000000000546
596 DE NECESSITATE ECCLESIAE, th. 37, n. 601-603 Et Stus JOANNES: I Jo 2, 18-20 Nunc antichristiani multi facti sunt... Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifesti sint, quoniam non sunt ex nobis. 602. Ex Patribus.-Audiantur breviter aliqui Sancti Patres: TERTULLIANUS: Si haeretici sunt, christiani esse non possunt (31). Stus. HIERONY1\1US: Inter haeresim et schisma hoc esse arbitramur, quod haeresis perver– sum dogma habeat; schisma propter episcopalem dissenssionem ab Ecclesia separet ... Ceterum nullum schisma non sibi aliquam confin– git haeresim, ut recte ab Ecclesia recessisse videatur (32). Stus. AUGUSTINUS: Haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocant. Sed hae– retici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant; schismatici au– tem discissionibus iniquis a fraterna caritate dissiliunt, quamvis ea credant quae credimus. Quapropter nec haeretici pertinent ad Eccle– siam Catholicam, quoniam diligit Deum; nec schismatici, quoniam diligit proximum (33). 603. Scholion V: Utrum excommunicati pertineant ad Corpus Chris– ti necne. Notiones. «Excommunicati sunt omnes censura inflicti, qua exclu– duntur a communione fidelium» (34). Excommunicatio potest esse interna et externa. Excommunicati excommunione interna, sunt illi qui ex sua malitia et pravitate non tantum caritatem et gratiam sanctificantem amise– runt, sed etiam spem et fidem; sunt prorsus separati ab omni vinculo unionis supernaturalis cum Deo. Excommunicati excommunione externa, publica et manifesta, sunt illi qui ab externa fidelium societate excluduntur, et quidem per de– clarationem et sententiam legitimae auctoritatis; haec excommunica– tio est velut mors jurídica; declaratur enim aliquis ut ethnicus et publicanus. Per excommunionem ecclesiasticam declaratur aliquis exclusus sive a receptione sacramentornm sive ab orationibus et sujjragiis publicis Ecclesiae, et aliquando etiam, in gradu maximo, ab ipsa communica– tione civili seu profana cum aliis christifidelibus. (31) De pracscript., n. 37; ML 2. 50. (32) In Ep. ad Tit., ML 26, 598. (33) De Fide et Symbolo, ML 40, 193. (34) Cfr. ero, can. 2257.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz