BCCCAP00000000000000000000546
DE i\IE11BRIS CORPORIS l\IYSTICI, th. 37, n. 599-601 595 Schismaticus est ille qui Summo Pontifici subesse renuit aut cum membris Ecclesiae communicare recusat. Apostata, est ille qui a fide christiana totaliter recedit. Tam haeretici quam schismatici possunt esse materiales et f or– males. Primi sunt illi qui bona fide et ob ignorantiam invincibilem ali– quam veritatem de fide catholica negant; isti vero, sunt illi qui dubia vel prava fide et ob ignorantiam vincibilem aliquam veritatem de fide credendam denegant. Denique tandem, possunt esse publici vel prívati, occulti vel mani– festi, interni et externi, ex gradu quo magis vel minus aperte verita– tem de fide credendam denegant; possunt enim aliquam vr. 1 :;tatem interne tantum et sine una externa manifestatione deneg: :1.re . vel m actu publico vel alicui sectae haereticae nomen dare. 600. Nostrn sent¡,ntia.-Dicimns infldPles, haereticos et schismaticos non esse membra Corporis Christi, non quidem in quantum gratia Christi ad ipsos abundanter non perveniat (hoc enim pendet a benig– nissima Cordis Jesu misericordia, qui non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivatl, sed in quantum talis gratia non procedat ex viviílcante actione sociali Sanctae Matris Ecclesiae. Intelligimus igitur haereticum manifestum vel schismaticum, illum qui, ut tali:,, ab auctoritate ecclesiastica declaratus est, vel qui ex pro– priis manifestationibus publicis juxta prudentum aestimationem auc– toritati ecclesiasticae obedire non vult; hos dicimus ad Corpus Christi Mysticum jam non pertinere. Etsi theologi in hac re non concordent, tamen nostra affirmatio dici potest tere unanimis intcr tticologos. Discrepant adhuc circa haereticos occultos, sive materiales sive for– males; nostra sententia tenet hos ad Corpus Christi pertinere (scntentia communis). Et id ipsum dicendum est de schismaticis occultis, etiam formali– bus (30). 601. Probatur. Ecclesia, utpote congregatio jidelium, est societas visibilis et externa, vinculis symbolicis, hierarchicis et liturgicis cons– tituta. Jamvero haeretici et schismatici, publici et formales, quando tales sese declarant, aliquod ex his vinculis essentialibus totaliter abrumpunt. Ergo haeretici et schismatici publici et formales extra Corpus sociale Ecclesiae constituuntur. Et hoc clarius apparebit si ipsi affirment se non esse catholicos, aut magisterium Ecclesiae publice rejiciant, aut sectae acatholicae no– men dederint, aut ab auctoritate ecclesiastica ut haeretici declarentur. His consonare videtur Sanctus Paulus, scribens: Ad Tit 3, 10 Haereticum hominem post unam et secundam correptio– nem devita; sciens quia subversus est, quia ejusmodi est et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus. (30) Cfr. de hac re auctores nominatim citatos pro una et altera sententia in J. SALAVERRI, Smcrae Theol. Summa. De Ecclesia, n. 1026.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz