BCCCAP00000000000000000000546

594 DE M:EMBRIS CORPORIS MYSTICI, th. 37, n. 597-599 597. Nota theologica: Ex hac igitur declaratione, doctrina proposlta dici posse videtur proxima jidei. 598. Probatur. a) Ex doctrina Ecclesiae. Jam documenta superius allata, in quibus adversariorum doctrina damnata fuit, propositionem nostram sufficienter et authentice demonstrant. Addere liceat haec verba Pii XII: Neque existimandum est Ecclesiae Corpus, idcirco quod Christi nomine insigniatur, hoc etiam terrenae peregrinationis tempore, ex mem– bris tantummodo sanctitate praestantibus constare, vel ex solo eorum coetu existere, qui a Deo sint ad sempiternam felicitatem praedesti– nati (29). b) Ex ratione theologica. Neque ornnes praedestinati, r~éque omnes justi necessario sunt membra Corporis Christi. Et ratio est evidens, nam, etsi omnes praedestinati-ex data defini– tione-fuerint a Deo ab aeterno electi, tamen multi eorum nonnisi in adulta aetate baptismum receperunt, quo, non antea, facti sunt mem– bra Ecclesiae. Jamvero receptio baptismi non requiritur per se, ut quis dici possit ac sit vere justus, nam ad hoc sufficit aliquando baptismus in voto; sic e. g. aliquis potcst justitiam acquirere per actum caritatis perfectae cwn voto baptisrni. Ergo neque omnes praedestinati neque omnes justi sunt necessario membra Ecclesiae. E contra, neque soli praedestinati neque solí justi dici debent mem– bra Ecclesiae, nam si dixeris: Ecclesia constituitur ex so lis praedesti– natis et ex solis justis, statim invenies non paucos homines, qui revera inter membra Ecclesiae computantur, esse de facto peccatores, nam multi ex ipsis in peccato letali deficient et salvationem aeternam non consequentur. Proinde praedestinati dici non possunt. Ergo neque om– nes socii Ecclesiae dici debent neque praedestinati neque sancti. Hanc doctrinam clarissime nobis tradidit ipse Christus in parabolis sagenae et convivii nuptialis (Mt 13, 47-50; 22, 2-4) et ovilis (Jo 10, 16). 599. Scholion IV: Utrum infideles, haeretici et schismatici forma– les et manifesti ad Corpus Christi Mysticum pertineant necne. Notiones. Infideles sunt illi qui fidem, saltem in Christum Filimn Dei Incarnatum, non profitentur. Possunt esse positivi vel negativi, quatenus doctrina Christi eis suf– ficienter vel nullo modo proposita fuelit. Haereticus, juxta can. 1.325, est ille qui, post receptum baptismum, aliquam veritatem de fide divina et catholica pertinaciter denegat, aut de ea saltem dubitat. (29) lbid., p. 203.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz