BCCCAP00000000000000000000546

DE OBLIGATIONE ACCEPTANDI RELIGIONEM, th. 1, n. 40-42 35 alias formas religionis superare videatur, prae omnibus aliis sit etiam habenda. Modernistae igitur fundamentum rationale religionis christianae pe– nitus e medio tollunt, et aliud nobis adstruunt, nempe methodum purae immanentiae. Optimum compendium doctrinae modernisticae invenies in Encyclica Pascendi, :l sept. 1907 (D 2071-2109). Cf. etiam Decretum Lamentabili, 3 julii 1907 (D 2011-2065), et Motum proprium Sacrorum Antistitum, 1 sept. 1910 (D 2145-2147). Thesis proinde a Modernistis practice negatur; numquam, juxta ip– sos, certi esse possumus de origine revelationis christianae atque de ejus obligatione. 41. Nota theologica.-Doctrina catholica, forsitan implicite definita. Fontes.-1. Legantur hi canones Concilii Vaticani: S. q. d., rationem humanam ita inclependentem esse, ut fides ei a Deo imperari non possit: a. s. JD 1810). '3. q. d., fidem divinam a naturali d'e Deo et rebus divinis scíentia non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revclantis credatur: a. s. (D 1811. Cf. Cap. 3 de fide: D 1789-1790). 2. Implicite etiam thesis contineri videtur his verbis Prr IX: Humana quidem ratio, ne :in tanti momenti negotio decipiatur et erret, divinae revelationis factum diligenter inquirat oportet, ut certo sibi constet, Deum esse locutum, ac eidem... rationabile obsequium exhi– beat. Quis enim ignorat vel ignorare potest, omnem Deo loquentí fidem esse habendam, nihilque rationi ipsi magis consentaneum esse, quam iis acquiescere finniterque adhaerere, quae a Deo, qui nec falli nec fallere potest, revelata esse constiterit? (D 1637 ex Encyclica <<Qui pluribus» 9 nov. 184G). 3. Con:ferantur documenta antimodernistica nuper c:itata. 4. Cf. Libertas praestantissimum LEONIS XIII, ASS (1887) 603-604. 42. Probatur thesis.-Demonstratio hujus theseos tata reducitur sive ad applicandas, in synthesi, veritates in Theodicea et Ethica jam pro– batas, sive ad conclusiones quas Historia Religionum ad nostram rem utiliter affert injungendas. Breviter eas exponemus. a) Ex argumentis ontologicis jure pervenimus ad primum Ens a se, incausatum, necessarium, perfectissimum, maximum mundi ordinato– rem, quod est Deus. b) Ex argumentis psychologicis attingitur Deus ut veritas absoluta, bonum undequaque summum, legis moralis fundamentum. c) Ex scientia comparata Religionum, hujusmodi conclusiones phi– losophicae firmantur et roborantur, nam conclusiones hujus scientiae

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz