BCCCAP00000000000000000000546
DE MEMBRIS CORPORIS MYSTICI, th. 37, n. 594-596 593 membrum hujus Corporis secum fert aliquam unionem cum Ecclesia, nam haeretici, schismatici, et ipsi excommunicati, saltem excommunio– ne perfecta, ab Ecclesia separati reputantur eo quod ex hac unione careant. Status quaestionis.-Quapropter quaerendum a nobis est duplex quae– situm: a) ;1trum ad hoc ut aliquis sit membrum Corporis Christi Mys– tict requiratur praeterea praedestinatio, seu aeterna praeordinatio a Deo facta, propter quam praedestinatus de facto salutem aeternam consequatur, et b) utrum requiratur sanctitas, seu actualis possessio gratiae sanctificantis. 595. Adversarii.-a) J. WICLEFF (23), J. Huss (24) et Calvinistae di– xerunt praedestinationem esse absolute necessariam ita ut omnes et soli praedestinati dici possint membra Ecclesiae. b) Montanistae (saec. II) (25), Novatiani (saec. III), Donatistae (saec. IV) et Pelagiani (26), Waldenses (saec. XIII) et Fraticelli propug– narunt sanctitatem, seu actualem possessionem gratiae sanctificantis, esse necessariam ut aliquis dici possit membrum Ecclesiae. Lutherani (saec. XVI), uti apparet ex contessione Augustana (27), in communionem fldelium nonnisi sanctas ·admittunt. Tandem, nostris in diebus Pius XII (28) dure increpat illos qui dis– tinctionem faciunt inter Ecclesiam caritate alitam ac formatam et Ecclesiam juridicam. 596. Nostra sententia est hujusmodi: Neque omnes et soli praedes– tinati, neque omnes et soli justi sunt membra Corporis Christi, seu Ecclesiae. Affirmamus igitur quod ad hoc ut aliquis dici possit membrum Ec– clesiae, non requiratur praedestinatio neque actualis possessio gratiae sanctificantis; quapropter dari potest praedestinatus, immo et vere jus– tus, qui adhuc non sit membrum Ecclesiae; similiter dari potest non praedestinatus et peccator, qui tamen esse possint membra Ecclesiae. Ad rem Conc. Vaticanum in l.º schemate Constitutionis Ecclesiae: Visibile est totum Ecclesiae Corpus, ad quod non justi tantum aut praedestinati pertinent, sed etiam peccatores, professione tamen fi– dei et communione cum eo conjuncti. Eadem Constitutio hunc canonem paraverat: Si quis dixerit Ecclesiam cui factae sunt promissiones divinae, non esse coetum fidelium externum et visibilem, sed spiritualem societatem praedestinatorum vel justorum solí Deo cognitam, a. s. (23) D 588. (24) Cfr D 627-629, 647, 661. (25) Cfr. R 385 sqs. (26) Cfr. R 1711, 1976. (27 l Cfr. D 838. (28) Encycl. Mystici Corporis, AAS (1943), p, 224. THEOL. FUNDAMENT.--40.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz