BCCCAP00000000000000000000546
592 DE MEMBRIS CORPORIS MYSTICI, th. 37, n. 592-594 592. Duplex sententia.-Hinc ad propositam quaestionem respon– dendo, dicimus adesse hac in re inter theologos duplicem sententiam. Prima est eorum qui, cum redemptionem objectivam Btae. Mariae Virginis dicant non esse adhuc probatam (20), de hoc loco specifice diverso omnino silent, aut potius illum negant; concedunt tamen digni– tatem Btae. Mariae Virginis esse omnium singularissimam, ejusque in– terventionem tum remotam tum actualem peculiarissimam quidem, at non specifice diversam. Secunda est eorum qui, attentis his aliisque bene multis documen– tis Romanorum Pontificum tum circa cooperationem Virginis Mariae in opere redemptionis et mediationis, tum circa ejus influxum erga om– nia membra Ecclesiae, dicunt concedendum quidem esse Btae. Mariae Virgini aliquem locum specifice diversum, ita tamen ut Bta. Virgo Ma– ria dici non debeat Caput secundarium, aut Collum Ecclesiae, aut Cor Corporis Christi Mystici, sed simpliciter Caput, unum videlicet Caput cum Christo. 593. Nostra sententia.-Haec secunda sententia nobis potius arridet. idque propter duas rationes: a) Quia hoc modo dicendi nullam, uti videtur, vim inferimus huic metaphorae, nam si affirmamus Btam. Virginem Mariam esse una cum Christo Caput Corporis mystici, nihil aliud dicere intendimus nisi id ipsum quod alibi dictum et probatum jam fuit (21); nempe quod Bta. Virgo Maria fuerit intime et arctissime conjuncta cum ejus Filio in opere nostrae redemptionis; dicimus tamen Btam. Virginem Ma– riam esse simpliciter Caput, unum Caput cum Christo, sed tamen non aeque ac Christum, eo quod Maria primam gratiam accepit ex intuitu meritorum Christi; et si «Maria habet dignitatem infinitam ex bono infinito quod est Deus» (22), hanc dignitatem habet ex benignissima donatione Christi, ad nostram videlicet salutem et ad majorem Christi ipsiusque beatissimae Matris gloriam. b) Quia hoc modo dicendi nullam novitatem theologicam introdu– cimus sicut facere videntur illi qui Btam. Virginem Mariam dicunt esse hujus Corporis Mystici Cor, aut Collum aut Caput secundarium. Ceterum nulla videtur adesse repugnantia in eo quod uni soli Capiti tribuamus ea quae ad duas personas physicas reapse pertinent, nam tandem aliquando nihil aliud dicimus nisi quod unum idemque opus fuisset a duobus. Jesu nempe et Maria, arctissima associatione comple– tum, quod mirum esse non debet theologo vel mediocriter versato in rebus mariologicis. 594. Scholion 111: Utrum omnes et solí praedestinati, omnes et soli justi sint membra Corporis Christi. Diximus supra baptismum esse absolute necessarium ad hoc ut ali– quis dici possit membrum Corporis Christi mystici; praeterea esse (20) Cfr. AEÁRZUZA, llfannale Theologiae Dogmaticae, III, n. 322. (21) Ibid., 325 sqs. (22) STUS. THOMAS, III, q. 30, a. l.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz