BCCCAP00000000000000000000546

590 DE MEMBRIS CORPORIS MYSTICI, th. 3'7, n. 590-591 pauperem et nudum et in cruce ad Patrem deprecantem imitantur,. adimplentes ea quae desunt passionum Christi (8). Haec omnia Stus. AuausTrnus duobus verbis compendiaverat: In-• teger Christus, vel Christus Totus (9). 591.. Scholion II: Utrum Bta.. Virgo Maria locum specialem occupet in Corpore Ch:risti mystico. Cum tot ac tanta in superioribus jam dixcrimus de Christo Domino, qui hujus Corporis Mystici est non tantum Conditor, verum etiam Ca– put et Sustentator aliqua dicenda veniunt circa Btam. Virginem Ma– riam; ipsa enim est Mater Sanctissima et intemerata nostri Capitis et Salvatoris; ipsa est «Mater Ecclesiae atque Magistra et Regina Aposto– lorurn» ( 10); ipsa denique est plena gratiae, «cujus sanctissima anima fuit, rnagis quarn ceterae una sirnul ornnes a Deo creatae, divino Jesu, Christi Spiritu repleta» (11). Si igitur Bta. Virgo Maria adeo excelsa sit atque supereminentissima ut omni jure dici possit digna Mater ChrisU et Mater Ecclesiae, non abs re erit, uti vidctur, quaerere utrum Virgo Maria aliquem occupet locum specialern in hac metaphora Corporis Christi Mystici. Sunt auctores (12) qui omni conatu laborant ut inde aliquam par– tem specialem Virgini Mariae adscribant in hac metaphora; jam Stus. BERNARnus Mariam appellaverat Aquaeducturn gratiarum, et Stus. BER– NARDINUS SENENsrs Collurn Ecclesiae, et jam a temporibus forsitan HE– srcHII Maria dicta fuit Cor Ecclesiae, quae appellati.:> non parum per– placet plurimis optimae notae theologis (13). Verum quidem est et a nobis optime notum (14) quod cum agatur non de colloquiis asceticis seu devotis, sed de rebus theologicis, non cui– libet permissa sit potestas interpretandi metaphoras in revelatione fundatas; sane metaphorae stricte interpretari debent, nec in ipsis plus dicere oportet quam id ipsum quod in fontibus revelationis conti– netur; quapropter, si fontes nobis exhibeant metaphoram corporis et capitis aliorumque membrorum, licitum nobis non videtur alia nova ad libitum adinvenire, ne secus tempus et operam frustra impendamus; sic e. g. ex eo quod in fontibus revelationis dicatur quod membra sint multa et quod non omnia membra sint aequalia, non possumus recte ultra inferre quod oculi hujus Corporis sint Episcopi, aut quod genae ipsius sint virgines, aliaque hujusmodi. His tamen non obstantibus, quacrendum a nobis videtur utrum Bea– ta Virgo Maria aliquem locum omnino specialem occupet in Corpore Christi Mystico, utrum videlicet, juxta harre ipsam metaphoram, Beata Virgo Maria aliquo speciali munere fungatur in Corpore Christi Mystico. (8) Ibid., p, 246. (9) Enar. 2 in Ps, n. 1751; l\IL 36, 154, et in Ps 90, 11, 1; ML 37, 1159. (10) LEo XIII, in Encycl. Adiutricem popu/'i, 5 sept. 1895. {11) Prus XII, in Encycl. Mystici Corporis, AAS 35 (1943), p, 247. (12) Cfr. ANGEL LUIS, 2',Iaría y el ciierpo Místico, in RevEspT (1943), p, 3-62. (13) Cfr. ANGEL Lurs, loe, cit., p, 55 sqs, (14) Cfr. E. SAURAS, El Cuerpo Místico de Cristo, p. 487, in nota 4.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz