BCCCAP00000000000000000000546

DE MEi\lBRIS CORPORIS MYSTICI, th. 37, n. 589-590 589 et lnstitutione dictum est: Et ipsi tamquam lapides vivi superaedifi– camini domus spiritualis; si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethni– cus et publicanus; oirndite praepositis vestris et subjacete eis, ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri (Mt 18, 18; Heb 13, 17; I Petr 2, 5) (5). Ex dicti.s igitur clare demonstratum remanet quod, quamvis mem– bra multa, unum tamen corpus cum Christo efficimur, eo quod ex uno valide suscepto baptismo renascamur, de uno pane participemus et de una communione sacramentorum participemus; per unam fidem omnia dogmata jugiter profiteamur, et tandem per unum glutinum unitatis, ab auctoritate praestitum, omnes ad unum copulemur. 590. Scholion I: Quamvis membra sint multa et unum Corpus, non tamen omnia membra dicenda sunt aequalia. Et revera, non omnia membra hujus Corporis Mystici Christi aequalibus juribus et donis fruuntur, nec omnia eamdem actionem coadjutricem communitati praestare debent; quod non tantum dici debet de Christo ipso, qui est Caput. et de Bta. Virgine Maria, juxta ea quae statim dicemus, sed etiam de ipsis christifidelibus, ínter quos alii aliis sunt praestantiores, a) Romanus Pontifex, Episcopi et sacerdotes sunt, ratione func– tionis socialis et auctoritariae, aliis membris praestantiores: Omnino utique retinendum est, qui sacra potestate in ejusmodi Cor– pore fruantur, primaria eos ac principaliora membra existere, cura per eos, ex ipso Divini Redemptoris mandato, raunera Christi doc– toris, regis, sacerdotis perennia fiant (6). b) Non tantum isti, verum etiam illi, qui evangelica consilia amplexi, vel operosara ínter homines, vel urabra– tilem in silentio vitara agant, vel utrumque pro peculiari instituto suo efficere contendant... In praesentibus potissiraura rerura con– ditionibus, patres matresque familias, ac patres matresque familias ex baptismate; eosque nominatira qui ex laicorura ordine ad Divini Redemptoris regnura dilatandum adjutricera ecclesiasticae hierar– chiae operam navent, honorificura in christiana societate obtinere locura (7). e) Denique sunt etiam alii, qui in Christi Corpore nullo modo socialiter fiunt ostensibiles, sed in sua humilitate absconditi, laboribus et tribulationibus vere perpessi, mag– ni revera sunt ante Eum, qui potens est, et origo et causa vitalis augmenti in succretione Magni Corporis Mystici: ii praecipui sunt infirmi et pauperes et animae orantes, qui Divinura Rederaptorera (5) !bid-., p. 387. (6) Encycl. Mystiici Corporis, p, 200. (7) !bid., p. 201.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz