BCCCAP00000000000000000000546
588 DE l\1EMBRIS CORPORIS MYSTICI, th. 37, n. 58?,-589 a) Ipse Christus professionem publicam fidei omnibus credentibus praescripsit jam ante ipsam receptionem baptismi: Me 16, 16 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. In eadem igitur linea eodemque modo exiguntur baptisma et fides. Jamvero receptio baptismi certe includit actum socialem et externum. Ergo idem dicendum est de professione fidei. b) Stus. PAuLus hanc unitatem fidei enixe commendabat communi– tatibus fidelium: Eph 4, 5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Haec fides, quae abso!ute debet esse una, velut summa veritatum, a praedicatoribus Evangelii debebat esse tradenda, et tamquam regula, seu forma objectiva doctrinae a fidelibus observanda, si vere Ecclesiae membra manere velint, juxta illud ad Romanos: Rom 6, 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex carde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis. Sicut igitur fides pertinet ad ipsam essentiam Ecclesiae, ac fidei professio et praedicatio est prima ac fundamentalis manifestatio totius vitae Ecclesiae, ita proprietas prima et conditio sine qua nemo potest esse membrum hujus corporis ac cives hujus regni Jesu Christi in te– rris, est «obedientia fidei» explicita, vel saltem implicita professio totius fidei ab Ecclesia propositae et praedicatae (4). 589. 3.ºl Vinculum hierarchicum per acceptationem ejusdem regi– minis. Si Christus, uti ex toto tractatu de Ecclesia jam nobis constat, suam religionem instituit sub forma societatis, debuit etiam aliquam aucto– ritatem, suae na.turne accommodatam, huic societati praestituere vi cujus ejusdem socii vinculis moralibus obedientiae obstringerentur. Jamvero hanc auctoritatem revera instituit Christus cum in persona Petri et in Collegio Apostolorum semel pro semper Summum Pontifi– catum et Episcopatum nobis reliquit, quibus christifideles subjiciantur necesse est. «Efficienter itaque unio cum Ecclesia, cum regno Dei in terris, cum Corporc Christi ab iis proficiscitur ac pendct, quibus divina institutione dictum est: Tu es petra. tibi daba claves regni caelorum; confirma fratres tuos: pasee oves meas; docentes eos servare omnia, et ecce ego vobiscum surn omnibus diebus; attendite vobis et universo gregi, in qua posuit Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiarn Dei; pastores et doctores in opus ministerii in aedificationern corporis Christi (Mt 16, 18-19; Le 22, 31-32; Jo 31, 15 sqs.; Mt 28, 20; Act 20, 28, etc.). Huic potestati subjunguntur et uniuntur quibus ex eadem divina auctoritate (4) FRANZELIN, Theses de Ecclesia Christi (Romae, 1887), p. 382-383.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz