BCCCAP00000000000000000000546
DE MEMBRIS CORPORIS MYSTICI, th, 37, n, 587-588 687 Cum his recte consonat Stus. PAULUS ad Galatas scribens: Gal 3, 27-28 Quicumque enim in Christo (sic; xrtotir,), baptizati estis, Christum induistis, Non est Judaeus neque graecus; non est servus neque lioer; non est masculus neque femina, Omnes vos unum estis in Christo Jesu, Quasi diceret: Cum baptismum recepistis, jam eo ipso amisistis omne illud quod inter vos causa erat distinctionis: unus quidem ju– daeus, alter vero graecus; unus masculus, alter vero femina; nam hae distinctiones considerandae non sunt postquam baptismum Christi re– cepistis: «ornnes vos unum estis in Christo J esu», Aliis verbis, quicumque in Christo (d~ zptcnov) baptizati estis, id est, quicumque in persona Christi immersi estis, Christum induistis, seu per baptismum veluti novum hominem induistis. Proinde quicum- 4ue baptizati estis, jam unum (graece: E1i;;: unus) in Christo et cum Christo unam veluti personam efformastis. Unde, juxta Stum Paulum, ad hoc ut aliquis merito incorporari di– catur Christo, necesse habet baptismum recipere. Et hoc ipsum videtur probari ex: I Cor 12, 12 Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. 13 Etenim in uno Spiritu orones nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive serví, sive liberi. In uno Spiritu omnes nos baptizati smnus: agitur, ut patet, de vero baptismo Jesu, de illo scilicet de qua in Evangeliis: «Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto,.,» (Jo 3, 5) «lpse (Christus) baptizabit vos in Spiritu Sancto» (Le 3, 16). In unurn corpus. Haec verba, juxta aliquos exegetas, ita interpretari debent: Christus mysticus, cujus membra estis vos, unus est, eo quod vos omnes, sive Judaei, sive gentiles, sive servi sive liberi, jam per bap– tismum, Spiritu Sancti virtute, in suo corpore incorporati seu veluti in– serti estis. Alii tamen, et quiclem probabilius (3) hanc aliam interpretationem parum diversam nobis tradunt: Christus mysticus, cujus vos membra estis, unus est, eo quod omnes vos in virtute Spiritus Sancti baptizati estis, ut efformetur in vobis Corpus Christi. Haec omnia compleri debent cum his quae dicuntur ubi de neces– sitate baptismi et Ecclesiae. 588. 2.º) Vinculurn syrnbolicurn, per professionem ejusdem fidei. Cum Ecclesia tandem aliquando sit societas religiosa fidelium externa et visibilis, sequitur quod alterum ejus fundamentum reponi debeat in professione etiarn externa, non mere interna, veritatum fidei, quod his argumentis facile probatur. (3) Cfr. E. B. ALI.o, Premíere Epitre aux Corinthiens, p. 328.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz