BCCCAP00000000000000000000546
586 DE l\:IEiVIBRIS CORPORIS MYSTICI, th, 37, n. 586-537 extendit, expandit; non tantum ad homines, verum etiam ad angelos in caelo, immo etiam ad damnatos in inferno, juxta diversas theologo– rum sententias. Ex dictis j am colligere licet quod hic terminus Corpus Christi Mys– ticum sumi possit in sensu lato et in sensu stricto. In sensu lato, quatenus amplectitur omnia entia saltem rationalia ad quae extenditur gratia capitalis Christi. In sensu stricto, quatenus amplectitur tantum illa membra quae cons– tituunt Ecclesiam catholicam, visibilem et organizatam. Melior pars theologorum identitatem simpliciter docet ínter Eccle– siam hierarchicam et Corpus Christi Mysticum; jure igitur existiman– dum est Encyclicam Pii XII, sicuti in aliis quaestionibus plus minusve disputatis, rem dirimere non intendisse, nam cum maxima cautela et prudentia Prus XII haec ait: Nostrarum igitur esse partium ducimus hac de causa per Encyclicas has Litteras vobiscum colloqui, ea praesertim enucleando edisseren– doque, quae ad militantem pertinent Ecclesiam (2). Cum igitur hac in re nullus adsit consensus Theologorum, opportu– num nobis visum est thesim nostram ex ipsis verbis Encyclicae enun– tiare prout sequitur: THESIS 37.ª: In Ecclesiae autem membris reapse ii soli annumerandi sunt, qui regenerationis lavacrum receperunt veramque fidem pro– fitentur, neque a Corpore compage semetipsos misere separarunt, vel ob gravissima admissa a legitima auctoritate sejuncti sunt (Encycl. pags. 202-203). 587. Probatur thesis per partes: Et re quidem vera, Corpus sociale Ecclesiae, seu Corpus Christi Mysticum in sensu stricto, his vinculis externis constituitur: vinculis liturgicis, per receptionem sacrarnento– rum; vinculis symbolicis, per professionem ejusdem fidei, et vinculis hierarchicis, per acceptationem ejusdem regiminis. Jamvero haec om– nia verbis Encyclicae nuper enuntiatis recte correspondent. Ergo. l.º) Vinculum liturgicum, in receptione praecipue baptismi repo– situm, est prorsus necessarium ut quis recte consideretur Membrum Corporis Christi Mystici. Baptisma enim, jam ab ipsis primordiis Ecclesiae, recte considera– tum fuit ut «janua Ecclesiae». Act 2, 41 Qui ergo receperunt sermonern ejus, baptizati sunt; et apposi– tae sunt in die illa animae circiter tria millia. Et hoc quidern Apostoli faciebant exsequentes mandatum Christi Do– mini, juxta illud: Mt 28, 19 Euntes ergo, docete orones gentes, baptizantes eos... (2) Encycl. Mystici aor-poris, p. 193.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz