BCCCAP00000000000000000000546

DE l\1EMBRIS CORPORIS MYSTICI, th. 37, n. 586 585 CAPUT IV DE MEMBRIS CORPORIS CHRISTI MYSTICI 586. Connexio materiae.-Cum jam in capite superiori actum fuerit de anima Corporis Christi Mystici, aliquid dicendum restat de membris hujus Corporis. Status quaestionis.-Quaieritur igitur in praesenti quinam sint homi– nes qui ad Corpus Christi Mysticum pertineant tamquam ejus membra viva et actualia; an scilicet illi tantum sint qui ad Ecclesiam Romanam, visibilem et hierarchicam pertineant vel aliquando pertinebunt, an etiam illi omnes qui quocumque modo aliquam gratiam a Christo Ca– pite et omnium creaturarum Primogenito accipiunt, vel acceperunt vel accepturi sint (1). Antequam tamen ulterius procedamus, in memoriam revocare opor– tet quod omnes homines vocati sint ad fidem et ad salutem consequen– dam, ideoque et ad participandum organice de Corpore Christi Mysti– co, secundum illud Apostoli: I Tim 2, 5-7 Deus Salvator noster omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire; unus enim Deus, unus Mediator Dei et hominum horno Christus Jesus: qui dedit redemptionem semetip– sum pro omnibus, testimonium temporibus suis. Christus igitur Salvator noster, Col 1, 15-24 qui est. imago Dei invisibilis, Primogenitus omnis creatu– rae... pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in caelis sive quae in terris sunt, influxum suum ad omnes prorsus creaturas extendit, et gratiam suam capitalem ad omnia entia rationalia, ad quae finis Incarnationis sese (1) Quousque membra Corporis Cllristi sese extendant, non conveniunt Theo– logi; sic e. gr. S. TROMP, in Corviis Christi, qiwcL cst Ecclesia ( 1946), p. 167 sqs,, llaec llabet: «Metapllora auten1 Corporis paulina non plane verificatur neque in unione illa, quae unice est vi Incarnationis, neque in Ecclesia inde ab Abe!, neque in Ecclesia qua2 mere in sanctis et praedestinatis est, neque in Ecclesia exclusive discente; sed solummodo in Ecclesia Catllolica llierarcllica, docfl1te si1nul et discente)). Ex alía parte, E. SAURAS in praeclaro opere: El Cuerpo Místico de Cristo. Madrid (Hl52), 18, terminología Sti. Aquinatis utens, ait: «Nosotros en– tendemos por «Cuerpo Místico)) el conjunto de elementos internos que con– curren en la capitalidad de Cristo, en nuestra incorporación a Él y en nuestra vivificación por su graciaii. Neminem profecto latebit quod cum Sancti Patres loquantur de Corpore Mystico, sine dubio includant Ecclesiam ut organisatam et visibilem; sed perdifficile erit probare sive ex Sto. Paulo, sive etiam ex Sto. Joanne Chrysostomo unicam et exclusivam normam concipiendi Corpus Cllristi Mysticum esse illam a S. TROMP propugnatam, vel longe adlluc sensum a P. SAURAS adllibiturn, si in sensu exclusivo unusquisque loqueretur, quod revera nullo modo ac"Cidit: cfr. III, q. 8, a. 3, ad 3; u ..;rr, q_ l, a. 9, ad 3; q. 69, a. 5, ad 1; a. 4, ad 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz