BCCCAP00000000000000000000546
34 DE OBLIGATIONE ACCEPTANDI RELIGIONE1'v1, th. 1, n. 40 immortalitatem animae et existentiam Dei. Theoretice tamen nihil, prae– tereaque nihil, scire valemus de existentia Dei; nihilominus virtute illius imperativi categorici operare et agere debemus non aliter ac si Deus existeret. Ex hi.s sequitur, uti statim apparet, negatio absoluta nostrae theseos; juxta KANT, omne illud quod ab extrinseco homini imponatur tamquam religiosum, absolute rejicere oportet, eo quod sit homini indignum. Proinde, etiam Christianismus, cum sit religio a Deo per legatum ab extrinseco imposita; sic etiam quaelibet alía externa impositio rejicienda. est, utpote homini indigna b) Sentimentalistae. Juxta ipsos, religio est merus terminus sensus peculiaris (sentimiento, Gefühl). Eorum doctrina modo diverso exprimi solet. En praecipuos auctores et conceptiones. F. E. D. ScHLEIERI.iACHER .O768-1834). Religio confunditur cum <<sensu. speciali», seu cum conscientia immediatae dependentiae entis finiti (ho– minis) ab alio Ente infinito (Deo), sed in sensu pantheistico (8). WrLLIAM JAMES (t 1910). Religio valorem habet independenter ab ob– jecto et consistit in complexu affectionum spiritualium .(9). RunoF ÜTTo (t 1937). Religio consistit in quadam sensatione, quam creatura experitur in praesentia rerum externarum; tamen natura talium rerum apprehendi non potest (10). e) Modernistae. Religio-phaenomenon essentialiter vitale-originem habet in quodam arcano sensu religioso, in subconscientia latente; est illud quod vocatur indigentia --co•J divini, seu rei incognoscibilis, trans– cendentalis (11). Sensus ille religiosus subconscius, hac indigentia exci·· tatur, et tune homo, absque ulla operatione intellectuali realitatem divi– nara apprehendit. Realitas igitur divina, in hoc processu, est simul causa et objectum. Postquam sensus religiosus ita fuerit excitatus, quin ulla adfuerit operatio intcllectualis, realitas divina, seu existentia Dei, intuitione cor– dis, seu fide, attingitur. Nunc autem, horno potest iterum atque iterum circa hoc phaeno– menon cogitare; si leviter tantum cogitet, ideara Dei vulgarem effor– mare assequetur; sí vero semel atque iterum, ideam Dei scientificam ha– bebit. In hoc casu, cum agatur de quadam veluti creatione Dei intel– lcctuali, idea Dei pluribus modificationibus erit obnoxia; quo fit, ut multíplices formae divinitatis, quas in historia humanitatis reperimus, nihil aliud sint nisi effectus hujus processus; sic explicari debent dog– mata et alía enuntiata theologica. Uti vides, in hac explicatione modernistica, ampla sternitur via ad pantheismum et ad alios errores philosophlcos. Hinc concludendum est cum Modernistis, quod illa religio sit prae aliis eligenda quae hic et nunc majare gaudeat vitalitate conscientiam excitandi; nec sub hoc aspectu excludenda sit religio ethnica vel paga– na. Immo, juxta ipsos, religio, quae lmic homini vera esse videatur, po– terit ab alío falsa existimari. Tamen, quia religio catholica, uti eis evidenter apparet, hac vitalitate (8) (9) (10) (11) Bccien illJer ciie Bcligion (Berolini, 1799). The varieties of rcligions expcrience tNew-Yorl,, 1902). Das Heilige (Bresl., 1917, ed. I). Modernismus ex agnosticismo et scepticismo procedit, ideoque operatio puro· intellectualis penitus est rejicienda; tantum phaenomena admitti poss\mt.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz