BCCCAP00000000000000000000546

532 DE ANIMA CORPORIS MYSTICI, th. 36, n. 585 tinuo evolvitur, crescit et augetur juxta divinas et sapientissimas dis– positiones. Nunc autem, in hac hujus operis evolutione ac incremento non tantum laborat Christus, sed et maxime ipse Spiritus Sanctus juxta illud Sti. BONAVENTURAE; Quidquid agat Pater et patiatur Filius, sine Spiritu Sancto nihil est... Spiritus Sanctus facit nos filios unius patris et unius matris... (22). Cum tamen Spiritus Sanctus sit prorsus invisibilis et nos homines elementis visibilibus et externis indigeamus, voluit noster Redemptor Christus nobis sese accommodare, et inde Ecclesiam instituit visibilem et externam, in qua et per quam Spiritus Sanctus secretissime opera– retur. Ad rem dicit CoNc. VIENNENSE: Et quod in hac assumpta natura ipsum Dei Verbum pro omnium ope– randa salute, non solum affigi cruci et in ea mori voluit, sed etiam emisso jam spiritu perforari lancea sustinuit latus suum, ut exinde profluentibus undis aquae et sanguinis formaretur uníca et immacu– lata ac virgo Sancta Mater Ecclesia, conjux Christi, sicut de latere primi hominis soporati Eva sibi in conjugium est formata, ut sic certae figurae, primi et veteris Adae, qui, secundum Apostolum, est forma futuri (Rom 5, 14) in nostro novissimo Adam, id est Christo, verítas responderet (D 480). Ecclesia igitur, vera conjux Christi ejusque Sponsa dilectissima, sine ruga et sine macula ex latere Christi morientis efformata, suam adju– tricem operam Spiritui Sancto praestare debet ut inde opus Christi per– ficiatur et ad finem usque consummetur. Et revera, Ecclesia, utpote vera et amantissima mater, filios super– naturaliter generat, ad gratiam jam renatos assiduis et vigilantibus curis fovet, alimenta doctrinae distribuit, vitam sacramentorum admi– nistrat, lacte dulcissimo omnes omnino alit. Cum haec ipsa idea Ecclesiae Sponsae Christi a revelatione non sit aliena (cfr. Gal 4, 26; Eph 5, 23-28), mirum esse non debet quod Sancti Patres hac in re abundaverint et suo praeclarissimo ingenio illustra– verint. Audiatur S. TROMP: «Rationes, cur Ecclesia, Sponsa Christi et Mater nostra (apud Pa– tres) dicatur, hae sunt: a) Concipit semine spirituali. Semen est ad mentem Patrum vel virtus Christi seu Spiritus Sancti, vel semen verbi seu praedicationis, quod Ecclesia fide accipit a Christo, vel utrumque simul. b) Parturiit filias baptismate. e) Ex mammillis vel uberibus suis filios lacte nutrit. In hac imagine clare apparet triplex missio messianica Ecclesiae. (22) De septem donis, coll. III, 13.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz