BCCCAP00000000000000000000546

580 DE ANIMA CORPORIS MYSTICI, th. 36, n. 582-583 Spiritus noster, quo vivit singulus quisque horno, anima vocatur; et vi– detis quid faciat anima in corpore: omnia membra vegetat, per ocu– los videt, per aures audit, per nares olfacit, per linguam loquitur, per manus operatur, per pectes ambulat; omnibus simul adest mem– bris, ut vivant; vitam dat omnibus, ofíicia si.ngulis. Sic est Ecclesia Dei: in aliis sanctis facit miracula; in aliis sanctis loquitur verita– tem, in aliis sanctis custodit pudicitiam conjugalem, in aliis hoc, in aliis illud; singula propria operantur, sed pariter vivunt. Quod anima est corpori hominis, hoc est Spiritus Sanctus corpori Christi, quod est Ecclesia; hoc agit Spiritus Sanctus in tata Ecclesia, quod agit anima in omnibus membris unius corporis ( 14). Et alibi: Norunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligunt. Fiant corpus Christi si volunt vivere de Spiritu Christi. De Spiritu Christi non vivit nisi corpus Christi... Vis ergo et tu vivere de Spiritu Christi? in corpore esto Christi... Qui vult vivere, habet ubi vivat, habet unde vivat. Accedat, credat; incorporetur, ut vivificetur (15). Stus. GREGORIUS MAGNUS: Sicut est una anima, quae diversa corporis membra vivificat, ita totam simul Ecclesiam unus Spiritus Sanctus vegetat et illustrat; sicut namque Christus, qui est caput Ecclesiae, de Spiritu Sancto concep– tus est, sic Sancta Ecclesia, quae corpus ejus est, eodem Spiritu Sanc– to repletur ut vivat; ejus virtute firmatur, ut in unius fidei et carita– tis compage subsistat (16). 583. Ex Theologis.-Necesse non est multa afferre testimonia ex Theologis, nam ipsi unanimi voce hoc ipsum sub diversis formulis ex– primunt; sufficiant Stus. THOMAS et Stus. BONAVENTURA: Stus. THOMAS: In corpore naturali invenitur quadruplex unio membrorum... Quarta est secundum quod omnia membra perficiuntur per animam, quae est una numero in omnibus membris. Et hae quatuor uniones sunt et inveniuntur in corpore mystico ... ; quarta est secundum quod in eis est Spiritus Sanctus, qui est ultima perfectio et principalis to– tius corporis mystici quasi anima in corpore naturali (17). Et alibi: Spiritus Sanctus unus ac ídem numero totam Ecclesiam replet et unit (18). (14) Sermo 267, 4; ML 38, 1231. (15) In Jo. Evang. trcwt., 26, 13; ML 35, 1212. (16) In Ps. poen., 5, 1; ML 79. 602. (17) III, d. 13, q. 2, a. 1, ad 2. (18) De Verit., q. 29, a. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz