BCCCAP00000000000000000000546
DE ANIIVIA CORPORIS MYSTICI, th. 36, n. 582 579 582. Argumentmn ex Patribus. Uti per se jam patet, ea omnia quae Stus. Paulus nobis tradidit de Spiritu Sancto anima Corporis Christi Mystici, Sancti Patres melius adhuc illustrant; ne tamen ab ipsis quaeras ipsam nostram enuntiatio– nem, sed potius conceptus ex quibus prono alveo fluit doctrina nostra; tamen Stus. Augustinus expresse loquitur de Spiritu Sancto, anima Eccle– siae. Aliquos Sanctas Patres afferemus; si quis plura desideret, adeat ad S. TROMP (10). Stus. IRENAEUS: Postquam sermonem fecit de pracdicatione verbi divini in Ecclesia, quam perceptam ab Ecclcsia custodimus, et quae semper a Spiritu Dei, quasi in vase bono eximium quoddam depositum juvenescens et ju– venescere facicns ipsum vas in quo est... haec adjungit: Ubi enim Ecclesia, ibi et Spiritus Dei; et ubi Spiritus Dei, illic Eccle– sia et omnis gratia: Spiritus autem veritas (11). ÜRIGENES: Quos autem Christus offert Patri, Spiritus Sanctus suscipit, ut sancti– ficet eos et tamquam caelestis Ecclesiae primitivorum membra vivi– ficet atque in soliditatern totius corporis perfectionemque restituat, et ita demum Ecclesia Dei non habens maculam neque rugam ap– pellari mereatur (12). Stus. BASILIUS: Spiritus Sanctus unicuique capacium... sufficientem omnibus gratiam atqne integram infundit... Hic iis, qui ab omni sorde purgati sunt, illucescens per communionem quam cum ipso habent, spirituales reddit. Et quemadmodum corpora nitida perlucidaque, contacta ra– dio, fiunt et ipsa supra modum splendida, et alium fulgorem ex sese profundunt, ita animae, quae Spiritum ferunt illustranturque a Spiritu, fiunt et ipsae spirituales et in alios gratiam emittunt. Hinc... in Deo perseverantia, hinc similitudo cum Deo, et, quo nihil subll– mius expeti potest, l1inc est ut deus fias (13). Stus. AUGUSTINUS est omnibus clarior atque explicitior; juxta ipsum Spiritus Sanctus est anima Ecclesiae, non tamen sensu aristotelico, quasi Spiritus Sanctus Ecclesiam informaret, sed sensu platonico, qua– tenus scilicet anima est rectrix omnium operationum corporis vivi. (10) De Spiritu Sancto anima corporis mvstwi, I. Testimonia 5electa e Patrlbus graecis. II. Testimonia selecta e Patribus latinis (Roma, 1932). (11) Adv. haer., 3, 24, 1; MG 7. 9G6. (12) Jn Ep. ad Rom. comment., 8, 5; MG 14, 1040. (13) De Spiritu Sancto, 9, 22; MG 32, 109.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz