BCCCAP00000000000000000000546

578 DE ANIMA CORPORIS MYSTICI, th. 36, n. 581 Unde Spiritus in nobis multa interne operatur, nempe nos justificat. nosque supernaturaliter vivere facit, ita ut vitam filiorum Dei revera habeamus et tandem filii Dei nominemur et simus (Cfr. I Jo 3, 1). b) Spiritus Sanctus in uno eodemque organismo qui, uti scitur, ex Capite et multis membris constat, et diversas functiones peragit, arc– tissimam unitatem perficit. Id colligitur praecipue ex Ep I ad Cor 12, in quo postquam Apostolus enumeravit divisiones gratiarum et operationum, haec adjungit: Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens sin– gulis prout vult... Etenim in uno Spiritu baptizati estis, sive Judael, sive Gentiles, sive servi, sive liberi; et omnes in uno Spiritu potaU sumus (cfr. etiam ad Eph 4, 3-8). Ex quibus omnibus satis colligitur perfectissimam armoniam quae in corpore Ecclesiae existit ex multiplici functionum varietate et totius organismi unitate, a Spiritu Sancto promanare. c) Ipse Spiritus Sanctus promovet activitates supernaturales alias– que manifestationes vitales Ecclesiae. Ea quae Christus Apostolis promiserat de Spiritu Sancto, jam vi– dentur impleta; et ideo Stus. Paulus exultanti animo scribit: Rom 5, 5 Quia caritas Dei diffusa est in cordibus vestris per Spiritum Sanctum qui datus est nobis. Rom 8, 26 Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. In Ep. ad Gal Stus. Paulus operibus carnis opponit fructus Spiritus Sancti, et ait: Gal 5, 16 Fructus autem Spiritus est: caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, con– tinentia, castitas... Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus... Si igitur virtutes et opera nostra bona vere sunt fructus Spiritus Sancti, facile sequitur nos maxime displicere Spiritui Sancto si in cor– dibus nostris aliquid reperiatur iniquum vel pravum. Eph 4, 30 Et nolite constristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signat! estis in diem redemptionis. 31 Omnis amaritudo, et ira, et indigna– tio, et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia. Ex his testimoniis, sin minus stricta probatione, sed saltem cum sufficienti probabilitate apparet in Epistolis Sancti Pauli plures con– ceptus adesse ex quibus pleno jure infertur Spiritum Sanctum esse animam Corporis Christi Mystici, quod est Ecclesia, non quidem ipsam informantem, sed potius ipsam vivificantem et unientem, necnon et ad virtutes promoventem.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz