BCCCAP00000000000000000000546
DE ANIMA CORPORIS MYSTICI, th. 36, n. 581 577 2. 0 ) Cum Sanctus Paulus res divinas nec mente conceperit nec lit– teris expresserit juxta modulas aristotelicos, facile colligitur ejus si– militudines ac modos dicendi sumendos non esse sensu technico et phi– losophico, sed modo et sensu vulgari; hinc tempus et operam frustra ímpenderet ille qui ex verbis Sti. Pauli propugnare intenderet Spiritum Sanctum dici non posse formam Ecclesiae, aut principium informans, aliaque hujusmodi. 3. 0 ) Denique tandem, nihil ad nostra interest in praesenti utrum Stus. Paulus expresse cogitaverit de Tertia Persona SSmae. Trinitatis, an tantum de actione Dei, nam in quolibet casu ageretur de aliqua actione divina ad extra repraesentata. Argumentum generale.-Sanctus Paulus j'Ure dici pot€st nostra€ doctrinae propugnator si ipse dicat adesse in Ecclesia aliquod princi– pium quod a) interne operatur in ea in ordine ad vitam supernatura– lem, b) dat unitatem cunctis membris in ordine etiam ad finem vitalem, et c) activitatem aliasque manifestationes vitales proprias tam universo composito quam unicuique membro praestat. Atqui ita est. Ergo, a) Spiritus Sanctus habitat in anima modo vere interno; quod apparet non tantum ex metaphora templi, verum etiam ex metaphora violationis, quae violatio talis est naturae ad animam applicata, ut sit causa condemnationis divinae: I Cor 3, 16-18 Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis. autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (cfr. etiam 6, 13-14). Hoc ipsum indicatur in metaphora sigilli in cera impressi: I Eph l, 13-14 In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. Quae omnia melius adhuc explicantur in Ep. ad Romanos, in capite 8, ubi Stus. Paulus probare intendit quod in oppositione ad peccatum, seu ad spiritum carnis, adest Spiritus Dei qui est principium vivificans totum corpus. Hoc igitur sensu dicit Apostolus: Rom 8, 10-11 Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem. Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vi– vificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis. Ipse Spiritus Dei justificatos elevat in novam vitam ita ut simus filii Dei et, hac maxima dignitate jam ornati, possimus cum omni fiducia clamare: Rom 9, 15 Abba (Pater). Ipse enim Spiritus testimonillm reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. THEOL, FuNDAMENT,-39.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz