BCCCAP00000000000000000000546
DE ANBIA CORPORIS MYS'TICI, th. 36. n. 578-580 5i5 c) Tertia sententia duas animas ponit in Corpore Christi Myst'ko, unam, increatam; aiiam vero, creatam. Anima increata est ipsemet Spiritus Sanctus, prout supra dictum est; anima vero creata est ipsa gratia sanctijicans tum inhabitans (Spiri– tus Sanctus), tum inhaerens (gratia sanctificans). Haec enim gratia inhaerens in tota sua plenitudine residet in Chris– to Capite; et ex ipso, tamquam ex suo fonte, irradiatur in universam Ecclesiam. Haec denique gratia capitalis sive per sacramenta sive per diversas functiones hierarchicas ad singula membra multipliciter per– venire potest. Uti patet, haec gratia creata, vices gerens mümae in corpore mys– tico, multas invenit similitudines ex quibus facili negotio colligi potest ipsam, et non animam Increatam, hoc munere fungí in Ecclesia (3). 579. Nota theologica: Nostra doctrina est sententia communis. Fon tes: l. Ait Prns XII in Encycl. Corporis Christi Mystici: Huic autem Christi Spiritui tamquam nen adspectabili principio id quoque tribuendum est, ut omnes Corporis partes tam ínter sese, quam cum excelso Capite suo conjungantur, totus in Capite cum sit, totus in Corpore, totus in singulis membris ... Ille est, qui caelesti vitae halitu in omnibus corporis partibus cujusvis est habendus actionis vital is ac reapse salutaris principium... Quam quidem Jesu Christi Spiritus praesentiam operationemque sa– pientissimus Decessor Noster imm. mem. LEo XIII Encyclicis Litteris Divinum Illud per haec verba presse nervoseque significavit: Hoc ajjirrnare sujjiciat, quod cum Christus Caput sit Ecclesiae, Spiritus Sanctus sit ejus anima ( 4). His igitur prae oculis habitis documentis tum LEONIS XIII tum Pu XII, difficile omnino erit propugnare Spiritum Sanctum non esse animam Corporis Christi Mystici; theologi enim, ut P. J. SALAVERRI, dicere debebunt Spiritum Sanctum, aut esse quasi-animam, aut, si duas admittant, ut P. E. SAURAS, unam dicent esse Spiritum Sanctum. 580. Probatur thesis.-Thesim nostram probabimus triplici argu– mentatione. ex verbis scilicet LEONIS XIII et Pu XII, ex doctrina Sti. Pauli et ex Patribus desumpta. Ex doctrina Leonis XIII et Pii XII, juxta quam: a) Spiritus Sanctus tam intime et in tota sua plenitudine animam sanctissimam Christi, Ecclesiae Conditoris, compenetrat, ut «peculiari modo Spiritus Christi seu Spiritus Filii dicatur» (5). (3) E. SAuRAS, O. P., EZ Cuerpo Místico de Cristo (Madrid, 1952), p. 820 sqs.; cu. JouaNET, L'Eglise d1l Verbe Incarné (Bruges, 1951), et plura alia in Bi– bliographia notata. (4) AAS 35 (1943), p. 220-221; LEO XIII, ASS 29, p. 650. (5) Ibid., p. 219.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz