BCCCAP00000000000000000000546

574 DE ANIMA CORPORIS l\1YSTICI, th. 36, n. 576-578 b) Dat vitam supernaturalem tum Christo Capiti in sua perfecta plenitudine, tum Corpori Ecclesiae in suo universali complexu conside– rato, tum denique unicuique membro. c) Qua fit ut Corpus Christi magnum et perfectum evadat et sit veluti ejusdem Christi pleroma seu complementum totale. Quapropter ne dicas has et similes expressiones metaphoricas esse inepte dictas, nam ab omnibus fere constanter adhibentur et in Sacra Scriptura earum usus continuo recurrit. 577. Explicatio terminorum.-Anima, est ipsum princzprnm imma– nens quod est causa et origo omnium manifestationum vitalium in quo– libet Organismo viventi; est igitur vita non in actu secundo, sed in actu primo considerata. Corporis Christi Mystici, seu Ecclesiae. Est societas, de qua in the– sibus superioribus actum est; Ecclesia, seu Corpus Christi Mysticum, duobus elementis constituitur, externo videlicet et interno. Elementum externum est omne illud quod externe et visibiliter sub sensibus cadit, et constituitur praecipue ex sacra hierarchia in triplici sua functione, ex christifidelibus eidem obtemperantibus, ex sacramen– tis, ex doctrina revelata et ex Liturgia, etc. Elementum internum reponi debet in vita supernaturali Ecclesiae, et praecipue in gratia sanctificanti aliisque donis supernaturalibus. Uti patet, haec duo elementa ínter se intime cohaerent, sicut anima et corpus in composito humano. Elementa externa ordinantur exclusive ad elementum internum vivificandum. Spiritus Sanctus. Est ipsa Tertia Persona SSmae. Trinitatis cui, per sic dictam appropriationem, tribuitur esse animam Ecclesiae; appro– priatio, uti scitur, in eo est quod aliquid, tribus Personis Divinis com– mune, uni tantum tribuatur, propter aliquam specialem relationem quae in ipsa est ratione characteris personalis illius Personae cui tribuitur. Proinde dicimus Spiritum Sanctum esse principium totius unitatis Ecclesiae, in quantum ipse vitam supernaturalem communicat tum Christo Capiti in perfecta sua plenitudine, tum Corpori Ecclesiae in uni– versali ejus complexu, tum denique unicuique membro, prout ordo socie– tatis ecclesiasticae exigat; ex hac igitur operatione intima et secre– tissima enascitur magnum et perfectum Corpus Christi Mysticum, ve– luti ejusdem Christi pleroma ac complementum, a Spiritu Sancto vivi– catum et unitum, 578. Piures sententiae.-Tamen non omnes Theologi conveniunt in hac re; sed sunt plures sententiae: a) Prima, dicit animam Corporis Christi Mystici esse gratiam sanc– tificantem; sic inter alios VAN NOORT, PALMIERI, DE SAN, WILMERS (1). b) Secunda dicit animam Corporis Christi Mystici esse aliquod do– num supernaturale creatum; sic SUAREZ et BELLARMINO dicunt formam, seu animam Ecclesiae esse professionem fidei externam (2). (1) VAN NOORT, De Ecclesia, n. 74 sqs,; PALMIERI, Proleg, de E,cclesia, th 11; DE SAN, De Ecclesia, n. 367 sqs.; WIMERS, De Ecclesia, th. 16. (2) SUAREZ, De fide, disp, 9, sect. 1, n 3; ROBERTUS BELLMMINO, De Eccl. Mili t., l. 3, c. 10.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz