BCCCAP00000000000000000000546

DE ANIMA CORPORIS MYSTICI, th. 36, n. 575 573 Antequam tamen ulterius procedamus, opportunum existimamus ani– madvertere quod in praesenti agatur de quadam expressionc metapho– rica ad exprimendam aliquam reaiitatem omnino mysteriosam et pror– sus impenetrabilem; nunc autem, expressiones metaphoricae, utpote ad analogiam pertinentes, sunt omnium imperfectissimae; hinc si simpli– ces analogiae ob earum indeterminationem in multis deficere solent, quid erit dicendum de analogia metaphorica? Analogia, uti scitur, in eo consistit quod diversis subjectis una eadem– que perfectio tribuatur, quae tamen non eodem modo in uno et in alío verificatur; perfectio igitur partim coincidit, partim vero omnino dif– fert; aliqua tamen coincidentia omnino requiritur ut revera detur talis analogia; uniuscujusque erit determinare in quo adsit convenientia, aut in quo potius reponi debeat differentia, seu discrepantia. Si haec omnia ad nostra applicemus, dicimus in praesenti quod Spiritus Sanctus sit anima Corporis Mystici; hic modus dicendi pertinet ad analogiam metaphoricam, quae, uti supra dictum fuit, est inter ana– logias omnium imperfectissima; per hunc dicendi modum nihil aliud exprimere intendimus nisi quod, sicut anima humana est forma subs– tantialis corporis humani, cui communicat vitam naturalem, sic pariter Spiritus Sanctus est anima Corporis Christi Mystici cui communicat vitam supernaturalem. Hinc multae oriuntur convenientiae, et multae etiam discrepantiae: multae similitudines, et multae etiam dissimilitudines. Praecipuae convenientiae et similitudines: l.•) Quantum ad ipsam animam in sua natura consideratam: a) Anima est substantia informans corpus. b) Anima corpus elevat ad ordinem viventium. c) Anima est a corpore intrinsece independens. 2.•) Quantum ad effectus quos anima in corpore effícít: a) Anima, corpori quod informat, tribuit unitatem in functionibus organicis. b) Anima unicuique membro vitalitatem praebet, prout ordo natu– ralis id exigat. c) Anima, ex coordinatione vitali omnium membrorum, organis– mum interne movet ad perfectionem totalem ipsius, et hoc non tantum in sua unitate et complexu consideratum, sed etiam in unoquoque mem– bro in particulari. Praecipuae convenientiae et similitudines applicabiles in nostro casu relate ad Spiritum Sanctum in quantum dicitur anima Corporis Christl Mystici: l.•) Spiritus Sanctus relate ad Ecclesiam: a) Est substantia, non tamen corpus informans. b) Elevat societatem ecclesiasticam ad ordinem et vitam supernatU– ralem. c) Est etiam in su.o esse et operari ab Ecclesia independens. 2.ª) Quantum ad effectus quos Spiritus Sanctus in Ecclesia pro– ducit: a) Est principium totius unitatis ecclesiasticae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz