BCCCAP00000000000000000000546
572 DE ANIMA CORFORIS MYSTICI, th. 36, 11. 574-576 pugnat; immo etiam affirmat, et quidem expressis verbis, hanc sen– tentiam Mysterii fuisse incerto ac suboscuro modo propositam; quo dicendi modo evidens est hanc sententiam Auctoritati ecclesiasticae displicere, quod clarius adhuc apparet in declaratione Sti. Officii. 3.ª) Etsi hace doctrina ut erronea non damnetur, tamen omni jure dici potest, juxta mentem auctoritatis ecclesiastlcae, harre theoriam non fuisse nec sufficienter probatam, nec clare propositam, ita ut ipsa chris– tifidelibus indiscriminatim tradatur. 4.ª) Ideoque Theologi et liturgistae iterum atque iterum operam im– pendant necesse est ut nova argumenta novasque probationes afferant ex Sacra Scriptura et Traditione ad hoc mysterium illustrandum. CAPUT III DE ANIMA CORPORIS CHRISTI MYSTICI 575. Connexio materiae.-Jam supra in capite praeced-enti abun– de dictum fuit praestantiam hujus societatis-Ecclesiae-in eo consis– tere quod in Sacris Litteris appelletur et sit Corpus Christi Mysticum; praeterea addidimus Caput hujus Corporis Mystici esse Christum ipsum, qui multipliciter verificat notionem capitis, tum ratione suae excellen– tiae tum denique ratione sui influxus; prinrnm, ex eo quod, vi unionis hypostaticae in sublimi locatus est, et secundum, ex eo quod ab ipso profluant omnis lux omnisque gratia, omnis sanctitas omnisque in Cor– pus Ecclesiae gubernat'io. Corpus igitur Christi mysticum non est corpus mortuum, sed vivum et animatmn, utpote jugiter recipiens influxum vitalem quo Corpus ip– sum in unum coagmentatur et vivificatur. Quae cum ita sint, merito inquirere oportet tam de ejus anima quam de ejus membris. Respondemus in hoc capite ad primam quaestionem, pro qua sit thesis sequens. THES!S 36.ª: Anima Corporis Mystici est ipse Spiritus Sandus. 576. Status quaestionis.-Qua-eritur proinde in praesenti utrum in– ter Spiritum Sanctum, Ecclesiam suo influxu vivificantem, et animam rationalem, corpus humanum informantem, aliqua detur similitudo, vi cujus dici possit Spiritum Sanctum esse animam Corporis Christi Mys– tici; respondemus in thesi affirmative, in quantum scilicet illud quod anima rationalis operatur in corpore humano recte attribui potest, etsi analogice et metaphorice, illi operationi intimae et secretissimae quam Spiritus Sanctus operatur in Corpore Christi Mystico Ecclesiae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz