BCCCAP00000000000000000000546
DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 574 571 Quapropter liturgicus annus, quem Ecclesiae pietas alit ac comitatur, non frigide atque iners earum rerum repraesentatio est, quae ad praeterita tempora pertinent, vel simplex ac nuda superioris aeta– tis rerum recordatio. Sed potius est Christus ipse, qui in sua Eccle– sia perseverat, quique immensae misericordiae suae iter pergit, quod quidem in hac mortali vita cum pertransiit benefaciendo, ipse pien– t1ss1mo consilio incepit, ut hominum animi mysteria sua attingerent ac per eadem quodam modo viverent, quae profecto mysteria, non incerto ac suboscuro eo macla, qua recentiores quidam scriptores affutiunt, sed qua modo catholica doctrina nos docet, praesentia continenter adsunt atque operantur; quandoquidem, ex Ecclesiae Doctorum sententia, et eximia sunt christianae perfectionis exempla, et divinae gratiae sunt fontes ob merita deprecationesque Christi, et effeotu suo in nobis pcrdurant, cum singula nostrae salutis causa suo modo cxlstant (38). b) Cum Revmus. Abbas BENEDICTUS REETZ, O. S. B. non satis pers– pexerit Romanum Pontificem in praecitatis verbis ad doctrinam Myste– rii alludere, immo potius evidentem commendationem ipsius fecisse existimarit, Sacra Congregatio Sti. Officii, die 25 nov. 1948, Decretum edidit de recta interpretatione Encyclicae «Mediator Dei» ut omnia recto et prono alveo decurrerent. (Adducimus tantum ea quae ad nos spectant.) 3. 0 ) Alio in loco (cfr. nn. 19 et 20 ejusdem art.) Auctor sententiam Encycl. Litterarum haud fideliter refert. Ipse enim citat verba: Mys– teria... praesentia continenter adsunt atque operantur, quasi doc– trinae eorum adsentirent qui docent mysteria in cultu liturgico prae– sentia esse non historice, sed mystice ac sacramentaliter, tamen realiter. Vu:us autem scnsus Encycl. Litterarum clare apparet ex integro textu: «Mysteria, non incerto ac suboscuro eo modo, quo recentiores quidam scriptores affutiunt, sed qua modo catholica doctrina nos docet, prae– sentia continenter adsunt atque operantur; quandoquidem, ex Eccle– siae Doctorum sententia, et eximia sunt christianae perfectionis exempla, et divinae gratiae sunt fontes ob merita deprecationesque Christi, et effectu suo in nobis perdurant, cum singula nostrae salutis causa suo modo existanb> (39). Conclusiones, quae ex his erui possunt, hae sunt: l.ª) Nullo modo dici potest hanc sententiam 11Jysterii fuisse his verbis simpliciter damnatam, ac proinde esse omnino rejiciendam. 2.ª) Auctoritas ecclesiastica prohibet quominus fautores hujus sen– tentiae dicant suam sententiam esse illam ipsam quam Encyclica pro- (38) AAS 39 (1947), p. 580. (39) Hoc docurnentum publici juris factum est in ephemeride Korresponden– zenblat der priestergebet Vereinigung Theologisches Konvicte Ganisianum, 83 (1949), mens. Jul., p. 6-7, Innsbruck. Articulus, cujus mentio fit in Decreto, editus est in Ephemeride Klerus blatt, 81 (1948), p. 57-59.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz