BCCCAP00000000000000000000546
570 DE CORPORE CHRISTI j\IYSTICO, th. 35, n. 574 ricus vitae Christi, jam ab instanti Incarnationis usque ad ejus Re– surrectionem, fieret praesens-etsi non in forma ejus historica-in re– ceptione sacramentorum; hinc quilibet actus Christi, praesens esset «quasi sacramentaliter». Quapropter sacramenta Novae Legis essent, non tantum memoria et repraesentatio symbolica Passionis Christi, verum etiam ipsissimus actus verus ac realis Christi, aut in utero Virginis sese incarnantis, aut in cruce morientis. Illud ipsum quod in vita historica Christi accidit «s011s le voile des accidents historiques», accidit hic et nunc sub velamine signorum sa– cramentalium. Quapropter Do:M CASEL ita definit Sacram Liturgiam: est Mysterium Cultns in Ecclesia Dei; Mysterium, hoc est, Christus ipse in sua vita, et speciatim in suo opere redemptionis, seipsum, mediantibus actibus cultualibus. communicans modo reali et praesenti, sed tamen sacramen– tali et mystico. Ad gratiam autem et Corpus Christi Mysticum quod attinet, dicen– dum est quod gratia sanctificans non sit tantum titulus gloriae, aut pharmacmn pignoratitium a Christo nobis praestitum, sed ipsemet Christus seipsum modo quasi sacramentali animabus communicans. Quapropter dicendum foret Corpus Christi Mysticum, his homini– bus Christo viventi adsimilatis, et mediante Mysterio sacramentorum Christum ipsum renovantium in his quae unumquodque sacramentum repraesentat, aiiter atque aliter intelligendum esse; et revera, Corpus Christi Mysticum jam non esset «Christus semper vivens et agens in terris», quatenus sua virtute suisque effectibus mirabilibus renovat fa– ciem terrae, sed potius ipsa persona Christi; in hoc casu, Ecclesia et Corpus Mysticum vere sunt unum et ídem; christiani in concreto. et Ecclesia, quatenus est Corpus Christi, in omnibus co-agunt cum ipso ontologice participantes praeprimis in opere redemptivo. Uti patet, fautores hujus theoriae ad testimonia scripturistica et Patristica recurrunt. Quid a nobis dicendum. l.º) Haec theoria tam mysteriosa, tam inaudita tamque suboscura, etsi ad testimonia Patrum et ad Novum Testamentum recurrat, tamen usque adhuc non est nisi enuntiata, nullo modo probata ac demonstra– ta. Nec satis clara dicenda est, nec testimonia Sacrae Scripturae et Sanctorum Patrum convincentia; quapropter dicendum nobis videtur hanc theoriam esse pro nobis aliquid prorsus incomprehensibile et captu difficillimum. Nec desunt in praesenti difficultates ordinis tum philosophici tum theologici, quas tamen in animo non est recensere. 2.º) Quid dixerit Magisterium Ecclesiae de hac re? a) Encycl. «Mediator Dei» alludit ad defensores hujus theoriae his verbis:
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz