BCCCAP00000000000000000000546

DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 572-574 5GG Ad rem Prus XII: Huic tamen erga Deum, erga Christum amori caritas in proximos res– pondeat oportet. Siquidem quomodo asseverare possumus divinum nos Redemptorem diligere, si eos oderimus, quos ipse ut mystici sui Corporis membra faceret, pretioso suo sanguine redemit? Quamobrem ita ille nos admonet quem prae ceteris Christus dilexit Apostolus: Si quis dixerit quoniam diligo Demn, et fratrem suum oderit, men– dax est. Qui enim non diligit fratrem su1lm, quem videt, Deum, quem non videt, qnomodo votest diligere? Et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Demn, diligat et fratrem suum (I Jo 4, 20-21). Immo id etiam est affirmandum, eo magis nos fore cum Deo, cum Christo conjunctos, quo magis futuri simus alter altcrius membra (Rom 12, 5), pro invicem sollicita (I Cor 12, 25); sicut ex altera par– te, eo magis nos fore inter nos cohaerentes caritateque copulatos, quo fiagrantiore amore ad Deum divinumque Caput nostrum ads– tricti fuerimus (35). 573. Scholion II: De sic dicta «Mysterii» doctrina, In his ultimis decenniis maximo conatu adlaboratum fuit a non– nullis theologis ut inde Sacra Liturgia solido fundamento fulciretur; hae omnes investigationes in Encyclica Mediator Dei (36) suam confir– mationem invenerunt. Inter omnes theologos, llisce investigationibus deditos, maximum locum habet P. DoM ODON CASEL, simul ac nonnulli monachi benedictini Abadiae Maria Laach, in Rhenania, qui omnes ab anno 1922 usque ad ejus mortem, 1948, non parum adlaboraverunt in expositione theoriae sic dictae Mysterii, Mysterienlehre (37). Etsi haec theoria potius intenderet Sacram Liturgiam solido fun– damento fulcire, tamen eousque sese extendit ut totam Theologiam at– tingat, praecipue vero ea quae ad gratiam sanctificantem et ad Corpus Christi Mysticum spectant; hac de causa aliquid dicendum est de ea in pratsenti loco. 574. In quo consistat theoria «Mysterii».-Mysterium, in pra€senti non est, juxta classicam definitionem, aliquid occultum et humanae intelligentiae impervium, aliquid scilicet doctrinale mentibus nostris occlusum, sed poti1ts realitas ontologica Christi, qui vere et realiter fit praesens, conformiter ad suam vitam et praecipue ad suam redemp– tionem, in omnibus actibus liturgicis cultualibus, atque imprimís in celebratione et receptione sacramentorum; quilibet igitur actus histo- (35) (3G) (37) Ibid., p. 229. AAS 39 (1947), p. 521-595. Cfr. IGNACIO OfiATI!lIA, La presencia de la Obra Redentora en el Misterio de! Culto. Un estu:iio sobre la doctrina del Misterio ele Oclon Casel, O. S. ~– (Vitoria, 1954), p, 140 sqs.; IGNACIO TELLECHEA, Documento clel Santo Ofi– cio sobre la recta interpretación de la Encíclica «Mediator Deii>, in Hev. Esp. de Derecho Canónico, 5 (1850), p. 667-688; specialem tractatione!n lnvenies in La .Waison de Dieu, 14 (1948), p. 1-176, et plures articulas m Jaltrbuch fur Liturgiewissenschaft, ab anno 1922. Bibliographia germanica et gallica est hac in re satis abundans.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz