BCCCAP00000000000000000000546

568 DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 572 Sed proh dolor!, haec ipsa solidaritas est quae a nonnullis super falsum fundamentum superstrui intenditur, eo quod tota in ratio– nibus mere humanis et naturalibus innixa censeatur; quod si fieret, ipsa jam non ad prosperitatem, sed potius ad ruinam cederet totius reipublicae humanae. Hinc vides quantum faciendum sit illarum sententiarum marxista– rum et communistarum quae humanam solidaritatem quaerunt in vinculis oeconomicis aut mere culturalibus. Nos vero catholici, doctrinam Corporis Christi Mystici profitentes, alium conceptwn solidaritatis humanae longe excellentiorem ante om– nium hominum mentes possumus ostendere, vi cujus omnes omnino homines cujusvis aetatis et conditionis fraterna caritate copulemur. Habemus enim in caelo Patrem nostrum providentissimum et aman– tissimum qui suum Verbum in hunc mundum misit ut nos pauperculos partiripes efficeret regni caelestis. Habemus Christum Dominum, Ver– bum incarnatum, Ecclesiae Conditorem, Mediatorem simul ac Sacerdo– tem benignissimum qui in sua Ecclesia mystico modo vivit et opera– tur. Habemus denique, ut ad nostra veniamus, doctrinam de Corpore Christi mystico, quae non tantum solidaritatem aut vitam socialem communitariam, sed et veram et intimam et vivam fraternitatem inter omnes mundi homines fovet, nutrit et sustentat. Hoc et non «liud intendebat Romanus Pontifex Pius XII in promul– gatione hujus Encyclicae Mystici Corporis Christi: Ad quod quidem faciendu.m non modo insignis hujus doctrinae gran– ditas Nos permovet, sed praesentes etiam, quibus utimur, rerum conditiones (34). Et haec doctrina de Corpore Christi Mystico non tantum maximae utilitatis est in ordine ad novum statum rerum inter nationes et po– pulos instaurandum, verum etiam et maxime, in ordine ad vitam unius– cujusque spiritualem fovendam et augendam. Et revera, haec unio supernaturalis et intima inter Christum (Ca– put) et christifideles (membra), aliam eamque perfectam efficere debet inter diversa ipsius corporis membra, ita ut omnium mentes et corda in unum cohaereant; doctrina igitur Corporis Mystici, sub lumine fi– dei apprehensa, fructus amoris et pacis logice producere debet. Illi qui hanc doctrinam perfecte adsimilaverint, sedulo vitabunt imper– fectiones quae inter christianos abundant, maxime defectus contra vir– tutem caritatis. Imrno, ut recentes experientiae probare videntur, illi qui vitam spi– ritualem personalem et socialem, seu apostolicam, in hac doctrina reponunt, transformationes non communes experti sunt. Faxit Deus ut haec mutua inter christifideles intelligentia ita hunc mundum, ma– terialismo imbutum, pervadat atque penetret ut merito de ipsis dici possit; cor unum et anima una, non aliter ac Christus-Caput et chris– tiani-membra sunt unus Christus totalis et perfectus. (34) Encycl. MYstici Corporis, p. 193.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz