BCCCAP00000000000000000000546
DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 571-572 567 nus noster Jesus Christus in eo quod sibi credunt omnia et per dies singulos ad fidem veniunt, ipse adimpletur in omnibus: sic tamen, ut omnia adimpleantur in omnibus, id est, ut qui in eum credunt, cunctis virtutibus pleni sint, et juxta evangelium faciant eum pro– ficere aetate, sapientia et gratia; non solum apud Deum, sed et apud homines (29). Stus. AUGUSTINUS: Ipsi christiani cum capite suo, quod ascendit in caelum, unus est Chris– tus: non ille unus et nos multi, sed et nos multi in illo uno unum. Unus ergo horno Christus et corpus (30). Caput autem nostrum ad dexteram Patris interpellat pro nobis; alia membra recipit, alía fiagellat, alía mundat, alia consolatur, alia creat, alia vocat, alía revocat, alía corrigit, alia redintegrat (31). Totus Christus caput et corpus. Caput ille salvator corporis, qui jam ascendit in caelum; corpus autem Ecclesia, quae laborat in terra. Hoc autem corpus nisi connexione caritatis adhaereret capiti suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de caelo quemdam persecu– torem corripiens diceret: «Saule, Saule, quid me persequeris?» (Act 9, ,1) ... Quid membra mea? Caput pro membris clamabat, et membra in se caput transfigurabat (32). Stus. JOANNES CHRYSOSTOMUS: Ipse est caput, nos autem corpus; inter caput et corpus non potest esse ullum interstitium; ipsc est fundamentum, nos aedificium; ipse vitis, nos palmites; ipse sponsus, nos sponsa; ipse pastor, nos oves; ipse via, nos qui ingredimur; rursus nos templum, ipse inhabitator; ipse primogenitus, nos fratres; ipse heres, nos coheredes; ipse vita, nos viventes; ipse resurrectio, nos resurgentes; ipse lux, nos illuminati. Haec omnia unitatem manifestant, nec sinunt aliquid vacuum esse intermedium, ne minimum quidem (33). 572. Scholion I: Circa actualitatem hujusmodi doctrinae Corpori'> Christi Mystici. Notum est omnibus characterem singularem nostrae aetatis in eo reponendum esse quod, vi communicationum culturalium et commer– -cialium omni die celeriorum, tum limites tum fines nationum et po– pulorum fere exstinguantur et eradicentur; quo fit ut in immensum crescat sensus communitatis et solidaritatis humanae ínter omnes hu– jus mundi moratores. Porro, hunc sensum solidaritatis humanae valde inservire ad prosperitatem augendam et pacem firmandam ínter om– nes omnis generis nationes, nemo est qui non videat. (29) In Eph 1, 23; ML 26, 464. (30) Enar. in Ps 127, n. 3; ML 37, 1679. (31) ]!;nar. in Ps 85; ML 37, 1085. (32) ]!;nar 2 in Ps 30; ML 36, 1231-1232. \33) Hom. 3 in 1 Cor, n. 4; MG 61, .72-73.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz