BCCCAP00000000000000000000546
566 DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 570-571 ter fructuoseque obeunda illuminat atque corroborat; sive, quando -in gravioribus praesertim rerum adjunctis-viros ac mulíeres, sanc– titatis fulgore enitentes, e gremio Ecclesiae Matris excítat, ut ceteris christifidelibus exemplo sint ad mystici sui Corporis incrementum... Non est tamen reputandum ejus regimen modo non conspicuo vel ex– traordinario tantum absolví; cum, contra, adspectabili quoque or– dinariaque ratione, Divinus Redemptor per suum in terris Vicarium Corpus suum mysticum gubernet ... Totius ab se conditae societatis adspectabile regimen Apostolorum Principi commisisse... Neque... asseverari potest per statutum in Ecclesia jurisdictionis primatum, mysticum ejusmodi Corpus gemino instructum fuisse capite. Est enim Petrus, vi primatus, nonnisi Christi vicarius, atque adeo unum tan– tum primarium habetur hujus Corporis Caput, nempe Christus... Unum solummodo Caput constituere Christurn ejusque Vicarium ... (25). Et non tantum per suum adspectabilem Vicarium Ecclesiam suam Christus gubernare non desinit, sed, in singulis communitatibus, per Episcopos, qui utpote veri Pastores assignatos sibi greges singulí singulos Christi no– mine pascunt ac regunt (26). 571. Ex Stis. Patribus.-Opportunum nobis visum est haec omnia supradicta documentis Sanctorum Patrum breviter confirmare ut inde appareat Romanum Pontificem Pium XII in sua Encyclica nihil aliud effecisse nisi doctrinam revelatam, in deposito revelationis contentam, satius evolvere. Stus. IRENAEUS Ecclesiam vocat: Magnum et gloriosum Corpus Christi (27). ÜRIGENES: Dicimus ex divinis Scripturis totam Ecclesiam esse Christi Corpus a Dei Filí'.l animatum, membra autem illíus corporis, ut totius, eos esse omnes qui credunt; quoniam sicut anima vitam et motum im– pertit corpori, quod a seipso natura sua moveri vitaliter non potest: ita Verbum corpus totum seu Ecclesiam ad ea, quae opus sunt, mo– vens et agens, etiam singula membra eorum, qui ad Ecclesiam per– tinent, movet, ita ut nihil sine Verbo faciant (28). Stus. HIERONYMus: Sicut adimpletur imperator, si quotidie ejus augeatur exercitus, et fiant novae provinciae, et populorum multitudo succrescat: ita et Domi- (25) /bici., P. 209-211. (26) lbut. (27) Aclv. haer., n. 7; MG 7, 1076. (28) Adv. Gelsum, 6, 48; MG 11, 1374.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz