BCCCAP00000000000000000000546
DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 570 565 Nunc autem, ut de nostra metaphora loquamur, quanto functiones organicae in majorem corporis extensionem peraguntur, et quanto membra corporis optimo vigore et salute fruuntur, tanto magis anima et vis nervorum vitam succrescunt ex capite, eam intensive et exten– sive perficiendo. Simili modo virtus Christi per totum Ecclesiae cor– pus sese diffundet et salubriter crescet intensive et extensive, alia membra roborans, alia vero sanans, alia denique confirmans. Hoc corporis Ecclesiae augmentum, suppos 1 .to Dei auxilio, a duobus praecipue elementis pendet: ab actione nempe publica praesulum et sacerdotum et a libera cooperatione singulorum christifidelium, qui et sinus et arterias hujus vitae supernaturalis dilatare debent ut facilius in omnes derivetur gratia capitalis Christi. Uti vides, membra particularia non mere passive se habent in hujus vitae adsimilatione. sed unusquisque constituitur tamquam principium activum redemptionis, a Christo utique promanans, sibi ipsi et fratri– bus in Christo grati8-m et dona supernaturalia promerens, «adimplens ea quae desunt passionum Christi». Ait Prns XII: Nec tamen putandum est, Christum Caput, cum tam sublimi in loco sit positum, opem non requirere Corporis. Etenim de mystico quo– que hoc Corpore illud asseverandum est, quod Paulus de humana concretione asseverat: Non potest dícere ... caput pedibus: non estis mihi necessarii (I Cor 12, 21) ... Attamen hoc quoque retinendum est, quamvis mirandum prorsus videatur, Christum nempe requirere mem– bra sua... A mystici 1:ult sui Corporis membris adjuvari in exse– quendo Redcmptionis opere. Quod tamen non ex ejus indigentla debilitateaue accldit. sed ex eo ootius ouod insemet ad majorem in– temeratae suae sponsae honorem rem ita disposuit (24). d) Christus Caput influit in suam Ecclesiam ratione gubernationis. Quemadmodum caput, ut Ambrosii verbis utamur, est ars regalis cor– poris, ab eodemque omnia membra... natura ipsa diriguntur, ita Di– vinus Redemptor universae Christianorum reipublicae clavum tenet ejusque gubernacula moderatur. Ipse enim, curn in terris commorabatur, legibus, consiliis, monitis, per ':Jjusmodi verba nos docuit, quae numquam transibunt, quaeque cu– jusvis aetatis hominibus spiritus erunt et vita. Ac praeterea tripli– cem potestatem Apostolis eorumque successoribus impertiit..., prima– riam legem statuit totius Ecclesiae. Sed et nunc directo et invisibiliter per se divinus Servator noster con– ditam ab se societatem moderatur ac dirigit... Quo quidem interno moderamine non modo ipse, ut pastor et episcopus animarum nos– trarum singulorum animarum habet, sed universae quoque prospicit Ecclesiae; sive quando ejus rectores ad munia cujusque sua fideli- (24) Ibiá.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz