BCCCAP00000000000000000000546
3'.l DE OBLIGATIONE ACCEPTANDI RELIGIONEM, th. 1, n. 37-39 37. Definitio realis religionis. Religio, se:r;isu latissimo, 01nnia opera bona et omnes virtutes designat. Sensu vero lato, comprehendit tum actus quibus excellentia Dei im– plicite saltem agnoscitur (e. g. in virtute spei), tum actus imperatos a virtute religionis (e. g. manifestationes symbolicas, etc.). Sensu denique stricto, religio ita definitur: est complexus verita– tum et ')fficiorum quibus totus horno sese ad Deum refertur et simul ad Ipsi serviendum agnoscitur obligatus. Definitio haec praesupponit in conceptu religionis inveniri plures actus intellectuales, quibus saltem in confuso attingitur Deus, tamquam ens supremum. Notio adaequata religionis implicat transcendentalem relationem perfectae dependentiae creaturae humanae erga Deum, agnitum ut cau– sam efficientem et finalem totius mundi. A.gnitio, ex parte hominis, hujus dependentiae, cum vera religione identificatur. Unde definitio verae religionis comprehendit et agnitionem excellen– tiae Dei et agnitionem modi, quo Deus ab hominc coli velit. Ex dictis jure infertur religionem esse formaliter actum voluntatis; fundamentaliter vero, esse actum intellectus, nam cultus conveniens praesupponit cognitionem objecti et motivorum et modi quo cultus Deo exhiberi debeat. · 38. Divisio religionis. Religio alia est naturalis; alia vero, superna– turalis. Dicitur naturalis, si horno, suis tantum viribus naturalibus, Deum agnoscat tamquam Ens a se, auctorem naturae, principium et finem omnium rerum, et exinde inferat necessitatem Ei cultum exhibendi. Dicitur supernaturalis, si Deus ináebite homini sese manifestet, et determinatas veritates aliaque officia ei imponat. Religio supernatura– lis numquam naturalem destruit, sed potius perficit. Utraque religio potest esse positiva; religio positiva dicitur illa in qua relationes, quibus homo ad Deum ligatur, ab aliqua auctoritate de– terminantur. Si haec auctoritas sit humana et dispositiones religiosas sumat ex his quae ratio humana naturaliter investigat, religio dicitur positivo– humana, et est religio positiva pure naturalis. Si vero hic ordo religiosus i.nterventu Dei extraordinario introducatur, rel!.gio nominatur positivo-divina. Religio positivo-divina est semper supernaturalis, sive ipse Deus ali– quid indebitum naturae imponat sive non; in primo casu, erit quid supernaturale quoad substantiam; in secundo vero, tantum quoad mo– dum, uti melius infra dicetur in thesi de Revelatione. Quando sermo fit de religione positiva, ordinarie, et nisi aliter no– tetur, de hac religione supernaturali intelligi solet. 39. Nota bene.-Uti pluries dictum jam fuit, vera religio suum fun– damentum invenit in natura Dei et hominis, et ex ipsius cognitione prono alveo derivatur. Jamvero, cum Deus sít in se immutabilts, et etiam natura humana, post ejusdem creatíonem, legibus a Deo ímmu-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz