BCCCAP00000000000000000000546
DE CORPORE CHR.ISTI MYSTICO, th, 35, n. 569-570 563 Nos igitur, ad Capitis metaphoram prae primis intenti, et omnes alias proprietates et relationes Christi ad Ecclesiam in hac metaphora includentes, considerabimus tantum Caput hujus Corporis Mystici. 570. Probatur. Et revera quod Christus sit Caput Corporis Ecclesiae (Col 1, 18) fucile probatur tum ratione suae exce/lentiae, tum praecipue ratione sui influxus; hic vero influxus luculenter apparebit tum in illwninatione membrorum, tum denique in interna directione seu gu– bernatione Ecclesiae. l.º) Christus est Caput Ecclesiae ratione suae excellentiae. Caput enim in sublimi locatum est. Quis autem est altiore loco loca– tus, quam Christus Deus, qui utpote Aeterni Patris Verbum primo– genitus omnis creaturae haberi debet? Quisnam elatiore in vertice positus quam Christus homo, qui e Virgine labis experte natus, verus naturalisque Dei Filius est, et ob prodi– galcm gloriosamquc anastasim, qua ex triumphata morte surrcxit, primogenitus mortuorum existit? Quisnam denique excelsiore in culmine collocatus quam ille, qui utpote Mediator Dei et hominum, mirando prorsus modo, terram cum caelo conjungit... quique, filius hominis electus ex myriadibus, plus quam omnes homines, omnes angeli, omnesque creatae res a Deo diligi– tur? (19). His clarissimis verbis facile videri potest quomodo Christus Domi– nus super omnia Ecclesiae membra modo excellentiore emineat, non aliter ac caput, in sublime collocatum, super omnes humani corporis partes praefulget. 2.º) Christus est Caput Ecclesiae ratione influxus. Ait Prus XII: Sicut scilicet nerv1 111 omnes nostri corporis artus e capite diffundun– tur, iisdemque sentiendi seseque movendi facultatem impertiunt, ita Servator noster vim virtutemque suam in Ecclesiam immittit, qua fit ut res divinae et illustrius a christifidelibus cognoscantur et appe– tantur avidius. Ex ea profluit in Ecclesiae Corpus omnis lux, qua credentes divinitus illustrantur, omnisque gratia, qua sancti fiunt, sicut ipse sanctus est (20). a) Ex Christo Capite fluit in Ecclesia omnis lux. Universam Ecclesiam suam illuminat Christus... ; primaevam Apostolo– rum Ecclesiam... sua luce illustravit... Evangelistis e caelo adfuit... Atque etiam hodie nobis, hoc in terrestri exsilio commorantibus,. est auctor fidei, sicut in patria consummator... Ipse est qui Pastores. (19) lbia. p. 208-209. (20) lbiá., p. 215-216.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz