BCCCAP00000000000000000000546
562 DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 569 Redemptoris nostri suis donis vivificat et replet omnia membra Ec– clesiae. Hic terminus certe apud Stum. Paulum non invenitur; adhibitus enim fuit primum a Ratramno saeculo IX (15). Sed ejus sensus facile et clare eruitur ex his quae Stus. Paulus divinitus nos docuit; sic e. g. quando loquitur de actione propria Spiritus in divisionibus operationum et gratiarum quae in utilitatem unicuique dantur, haec ait: I Cor 12, 11 Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Nec opus est alia adducere testimop.ia sive ex Epist. ad Eph 4, 1-8, sive ad Rom 12, 4, sive ad Col 1, 24. Ex: Patribus. Uti patet, cum his consonant testimonia Sanctorum Patrum et Doctorum, ex quibus duo tantum afferemus: Stus. AUGUSTINUS: Multis membrís constitutum est Corpus, et vegetat membra unus Spi– ritus... Officia membrorum dispertita sunt, sed Spíritus continet om– nia (16). Stus. THOMAS: Unus et ídem numero (Spiritus)¡ totam Ecclesiam replet et unit (17). Pars 2.a: Christus est Caput Corporis Mystici. Prus XII, exponens relationem Christi ad Ecclesiam, haec ait: Superest in praesens ut enucleate accurateque explanemus quibus de causis eadem non qualecumque corpus, sed Jesu Christi Corpus praedicanda sit. Quod quidem ex eo eruitur quod Dominus Noster mystici hujus Corporís est Conditor, Caput, Sustentator, Serva– tor (18). (15) Etsi jam saec. IX, hic terminus «mysticum)} reperiatur apud RATRAMNUM <De Corvare et Sang11ine Domini, 95; ML 121, 168) et apud PASCHASIUM RADBERTUM (De Corvare et Sanguine Dornini, 7; ML 120, 1285) dicatur quod Ecclesia sit rnystice corvus (cfr. RABANUM MAURUM, De Univ.; ML 108, 492-493; De Sacr. Ora., 19; ML 112, 1179; Epist. 3, 3-4; ML 112, 1513-1514), tamen sensu hodierno, in quantum scilicet exprimit corvus recile mystiC'l!,rn (minime naturale) non apparet nisi saeculo XIII apud GULLIELMUM AB AUXERRA (Sumrna A1lrea, III, tr. 1, c. 4, q. 5). Haec formula «Corpus Mysticum)} inde a Bonifatio VIII (an. 1302) in documentis Ecclesiae invenitur. Ait BoNIFATIUS, in Bulla Unarn Sanctarn : «Unam sanctam Ecclesiam catholicam et ipsam apostol!cam urgente fidec credere cogimur et tenere... , quae unmn corpus rnysticum repraesentat, cUjus Caput Christus» (D 468). De hac quaest1one competent,er agunt H. DE LUBAc, Corpus Mysticum (París, 1949), p. 13 sqs., et S. TROMP, corvus Christi Mysticum quod est Ecclesia (Romae, 1946), p. 98-102. (16) In Ep. ad Eph 4, 4; ML 38, 1232. (17) De veritate, q. 29, a. 4. (18) Mystici Corporis Christi, p. 204.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz