BCCCAP00000000000000000000546

DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 568-569 561 alia scilicet unio realis et intima, quae consistit in communicatione vi– tae supernaturalis. Haec est idea quam Stus. Apostolus habet quasi ferro et igne in sua mente veluti insculptam. Considera verba ex Epistola ad Eph 4, 15 desumpta: Veritatem autem, inquiens, facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus, ex qua toturn corpus cornpacturn et connexum pcr ornnem juncturam subrninistrationis, secundum ope– rationem in mensurarn uniuscujusque mernbri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate. Haec vita supernaturalis et divina, quae facit ut totum corpus «compactum et connexum)> in aedificationem sui in caritate crescat, est virtus, seu gratia Christi, quae, mediante ministerio magisteriali et hierarchico praesulum, mediantibus etiam sacramentis et praecipue sacrificio eucharistico, magis ac magis coagmentat et perficit omnia nwmbra Ecclesiae. Nec aliter nos docet Stus. Paulus in cap. 12 ex Epistola ad Cor, cujus verba praecipua haec sunt: Sicut enim corpus unum est, et membra multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. Hanc fuisse mentem Sti. Pauli, pastea apertius apparebit in aliis ejusdem testimoniis, statim in parte secunda hujus theseos addu– cendis. Ex Patribus. Ita etiam intellexerunt tum veteres Patres tum modern1 exegetae; in re tam evidenti sufficiat afferre duo tantum testimonia. Ait Stus. AUGUSTINUS: Totus, inquit, Christus caput et Corpus est; caput Unigenitus Dei Fi– lius, et Corpus ejus Ecclesia, sponsus et sponsa, duo in carne una (13). Stus. JOANNES CHRYSOSTOMUS: Subjunxit, inquit, ita Christus: et cum oportuisset dicere, ita et Eccle– sia, hoc enim consequens erat: hoc quidem non dixit, sed illius loco Christum ponit... Hoc autem vult significare: Ita et Christi corpus, quod est Ecclesia. Sicut enim corpus et caput unus sunt horno, ita et Ecclesiam et Christum unum esse dixit; ideo Christum pro Eccle– sia posuit (14). 569. Probatur. 2.º) Ecclesia est Corpus JVíysticum. Per hanc vocem «mysticum» significare intendimus illam operatio– nem supernaturalem, mentí humanae penitus occultam, qua Spiritus (13) Ep. contra Donat., c. 4, n. 7, ML 43, 395. (14) In 1 Cor 12, 12; Hom. 30; MG 61, 250. TIIEOL, F'UNDAMENT.-38.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz