BCCCAP00000000000000000000546
560 DE CORPORE CHRISTI MYSTIOO, th. 35, n. 566-568 tantiis, elementum pneumaticum et charismaticum ut supernaturale tan– tum admittunt (11). e) Denique aliqui Catholici, qui etsi rectam doctrinam de Corpore Christi profiteantur, tamen conclusiones erroneas in praxi propugnant, eo quod aut confe,3sionem sacramentalem parvipendant aut supplica– tiones et preces pubiicas et sociales tantum aestiment, aut orationes ad Dcum privatim admotas nihil faciant, aut denique, exclusis nostro Mcdiatore Cllristo Jesu et Bta. Virgine Maria, propugnent preces nos– tras unice ad Aeternum Patrcm referencias esse per Christum. Divbio theseos. Thesis dividitur in duas partes: a) Ecclesia in Sacris Litteris appellatur Corpus Christi mysticum. b) Cujus Caput est ipsemet Christus. 567. Nota theologica: De fide divina, eo quod haec doctrina clare contineatur in Sacra Scriptura et in Traditione. j¡_<'ontes: l. Sufficiat hoc unum testimonium Pii XII, desumptum ex Encyclica «Humani Generis»: Quidam censent se non devinciri doctrina paucis ante annis in Ency– clicis Nostris Litteris exposita ac fontibus reuelationis innixa, quae quidem docet Corpus Christi lVIysticum et Ecclesiam Catholicam Romanam unum idemque esse (12). 2. Thesis nostra tota desumpta est ex Encyclica JVIystici Corporis Christi PII XII. Pars l.ª: In Sacris Litteris Ecclesia appellatur Corpus Christi mysticum. 568. Probatur. l.") Ecclesia est Corpus Christi. Verum est quod, etsi Ecclesia ex diversis elementis constituatur, ju– d2.cis scilicet et gentilibus, servis et liberis, una tamen sit; verum quo– qne est quod, etsi pluribus functionibus hierarchicis ornetur, aposto– lis scilicet et prophetis et doctoribus, tamen unitatem perfectam sus– tentet. Ipse, ait Apostolus, dedit quosdam apostolos, quosdam autem prophetas ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificatio– nem Corporis Christi (Eph 4, 1 sqs.). Hanc tamen unionem moralem et juridicam, vi cujus Ecclesia omni jure dici posset corpus quoddam morale, Stus. Paulus prae oculis mi– ni:ne habet, sed aliam unionem magis arctam et perfectam, quae est potius vitalis, qualis est e. g. unio quae viget inter vitem et palmites; (11) !bid., p. 200. (12) AAS 42 (1951), 571.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz