BCCCAP00000000000000000000546
DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, tll. 35, n. 564-566 559 Ecclesiam replet et in ea operatur; et quia iste modus agendi et opc– randi omnes realitates naturales superat, ideo recte dicimus ipsum esse Mysticum, seu Mysteriosum. His tamer~ non contentus, forsitan a me quaeres quaenam sit deni– que tandem natura hujus unionis mysteriosae, et tibi dicam id esse intellectui humano prorsus impenetrabile et omnino absconditum, quan– doquidem haec quaestio attingere videtur ipsam naturam gratiae sanc– tificantis. Dicendum quidem est hanc unionem non esse substantialem, sed accidentalem; tamen est unio quae longissime superat quamlibet unionem mere juridicam et etiam mere physicam, quae non sit subs– tantialis; est denique unio quae fundatur in participatione accidentali Dei, quaeque per similitudines et metaphoras hujus ordinis nostri na– turalis recte significari non potest. Caput. Dicimus in thesi Christum esse caput hujus Corporis Mystici; tria possunt considerari in capite respectu membrorum, nempe situs praestantia, quia caput primum locum occupat; perfectio, quia in eo omnes totius compositi perfectiones coadunantur; et virtus, quia caput instillat membris spiritus vitales, quibus totus organismus nutritur et movetur. 565. Nota bene.-Attente considerare debes quod ea quac in thesi af– firmantur, sint metaphorice expressa; quapropter interpretari deb.:mt juxta regulas metaphorarum et comparationum. Prima quidem regula pro interpretatione alicujus metaphorae haec dicenda est: metaphora non omnes et singulas partes significati aeque significat, sed illam tan– tum partem principalem exhibet quam locutor vult exprimere aut sig– nificare; hinc alias partes metaphorae, utpote secundarías et ad rem non pertinentes, opus non est considerare. In hac metaphora Corporis Christi mystici id tantum exprimere in– tendimus: quod Ecclesia sit unum corpus animatum et vivum et diversis membris connexum, in quod Christus tamquam Caput suam ipsam vitam immanentem et supernaturalem instillat, qua totum corpus vegetat et succrescit. Haec vita vere mysteriosa et divina est ipsa gratia Christi, ad totum corpus derivata. Ex his facile colliges hanc metaphoram, in re tam difficillima et arcana adhibitam, necessario in multis deficere debere. 566. Adversarii.-Sunt triplicis generis: a) Defensores Naturalismi Vulgaris, qui in Ecclesia Christi nihil aliud vident nec cernere volunt nisi vincula mere jurídica et socialia; pro ipsis Ecclesia est societas religiosa pure naturalis, eamdem habens naturam ac speciem ac quaelibet alia societas cujuslibet ordinis (10). Fautores hujus sententiae dicunt theoriam paulinam de Corpore Mys– tico fuisse ab hellenismo et syncretismo Ecclesiae primaevae desumptam. b) Falsus mysticisrnus eorum qui vel divinum Redemptorem et Ecclesiae mernbra, in physicam unam personam coire et coalescere di– cunt; vel, quasi duas Ecclesias constituentes, unam caritatis, quae tota. ex Deo est, et aliam juridicam, quae tota provenit ab humanis circums:. (10) 1/Jia., p. 197.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz