BCCCAP00000000000000000000546
558 DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th. 35, n. 564 Sumimus igitur in praesenti Ecclesiam in sen.su strictissimo; agi– mus enim de Ecclesia Romano-Catholica, hierarchice organisata, in quantum scilicet amplectitur utrumque elementum, juridicum videlicet seu externum, et invisibile seu internum. Est Corpus, corpus videlicet organisatum et animatum omnique vi– talitate refertum; hac voce indicare intendimus vitam quae abundanter fluit inter diversas partes hujus societatis ecclesiasticae. Praedicator hujus metaphorae longe praecipuus dicendus est Sanc– tus Paulus; ex 160 vicibus in quibus sacra eloquia in Encyclica citan– tur in ordine ad illustrandam metaphoram nostram, 84 citationes ad scripta paulina pertinent. Praeterea notare debes quod orones aliae imagines ecclesiologicae, ab Apostolo Gentium adhibitae, inclusae etiam dici debeant in hac metaphora Corporis (5). Est Corpus Christi Mysticum. Animadvertendum est quod, quando nos dicimus Ecclesiam esse Corpus Christi, nos referimus quidem ad Christum. Sed in hac re duo scopuli aeque vitandi sunt, eorum nempe qui rem ita intelligerent ac si eo ipso dicere vellemus Ecclesiam esse quamd~,m veluti continuationem vel aliud quid simile ipsius corporis Christi phy– sici, illius videlicet «quod a Deipara Virgine natmn, nunc ad Patris dex– teram sedet» ( G), et eorum qui existimarent nos significare intendere corpus aliquod sociale, vinculis mere juridicis unitum, ad modum alicu– jus societatis ordinis mere naturalis, «quod ob hodiernos errores majo– ris momenti est» (7). Ea nimirum, ait Prus XII, longe praestantior est quam quaelibet aliae hominum communitates; quibus quidem sic antccellit ut gratia na– turam exsuperat, rebusque caducis omnibus immortalia sunt praes– tabiliora (8). Qualis igitur unio, in hac metaphora, indicatur Christum inter et membra Ecclesiae? ... Talis quae hisce verbis declarari potest: Sicut in corpore physico organico adest aliquod principium quo omnes partes compositi humani in unum coalescunt; aut sicut in corpore sociali adest et aliud principium, nempe finis, quo, auctoritate mediante, vires om– nium civium in unum colliguntur, sic pariter in Corpore Mystico adest aliquod principium unitatis et vitae. Nunc autem, hoc principium: Omnem naturae ordinem prorsus evincens, Redemptoris nostri Spiritus est, qui ceu fans gratiarurn, donorurn, charisrnatum omniurn, per– petuo et intime Ecclesiam replet et in ea operatur (9). Uti vides, haec metaphora Corporis Mystici nihil aliud vult exprí– mere nisi Spiritum ipsius Christi, in quantum iste perpetuo et intime (5) Cfr. GERARDo DEL s. CUORE, Contributi Ecclesiologici: La Croce e la Chiesa nella teología de S. Paolo (Roma, 1952), 139-142. (6) Prus XII, Encycl. Mystici Corporis Ghristi, AAS 35 (1943), 222. (7) lbict., p. 222. (8) Jbict., p. 223-224. (9) Ibid., p. 223-224.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz