BCCCAP00000000000000000000546

DE CORPORE CHRISTI MYSTICO, th, 35, n. 5G3-5G4 557 4.º) nisi illa interna Ecclesiae species habeatur ob oculos, constituí aestímarique, ut par est, de iis non posse, quae ad ipsam externam ejusdem faciem spectant; et notum est omnibus: 5.º) ipsam in primis esse Mystici Corporis speciem, quae nunc inter homines adeo carnales ac mundanos aut penitus ignoratur, aut, uti oportet, non attenclitur; quare illa videoatur ante omnia in animis fidelium excitanda ( 1). 564. Status quaestionis.-Ex dictis facile colligitur status quaestionis hujus theseos; quaeritur enim in quo sita sit pracstantia et excellentia hujusmodi societatis; et respondemus dicendo quod id inveniri debeat in eo quod Ecclesia in Sacris Litteris denominetur Corpus Christi mys– ticum, cujus caput est ipsemet Christus; quae omnia quid sibi velint statim dicendum est. Explicatio terminorum. Ecclesia. Est illa societas supernaturalis de qua. locuti sumus in thesi praecedenti, quae non tantum constat ele– mentis externis, sed etiam, et praecipue, internis. Prus XII in Encyclica ait: Nostrarum igitur esse partium ducimus... Encyclicas has Litteras vo– biscum colloqui, et praesertim enucleando edisserendoque quae ad militantem pertinent Ecclesiam (2). Notare debes ly «praesertim», nam in ipsa Encyclica Romanus Pon– tifex dicit Ecclesiam et Corpus Christi Mysticum esse unum et idem. «Ad definiendam describendamque hanc veracem Christi Ecclesiam -quae sancta, catholica, apostolica, Romana Ecclesia est-nihil no– bilius... invenitur sententia illa, qua eadem nuncupatur mysticum Jesu Christi Corpus» (3). Verum est quod STus. THOMAS (4) aliique scriptores medii Aevi cum de Corpore Christi Mystico loquuntur, sermonem etiam faciant de Ec– clesia Militanti, Purganti et Triumphanti; sed nos in praesenti nos– tram considerationem restringimus ad Ecclesiam Militantem. Nec hoc modo procedendi diversa auctorum terminología proscripta dici debet, etsi aliqui asserant Pium XII in hoc loco locutum fuisse de Ecclesia, Corpore Mystico, in sensu strictissimo. Theologi moderni, rectius Stum. Paulum interpretantes, unice lo– quuntur de Ecclesia Militanti, et si aliquando etiam, sermonem insti– tuant de Ecclesia Triumphanti, id in tantum faciunt in quantum mem– bra Ecclesiae Triun1phantis aliquo munere funguntm: in Ecclesia Mi– litanti. (1) Msi, 51, 553. (2) Encycl. Mystici Corporis Christi, AAS (1943), 194. (3) [bici., AAS 35 (1943), 200. Jam BONIFACIUS VIII, an. 1457, Inter divinae... scripsernt: <<Christus enim est Caput nostrurn, et vestimenta alba, quae sh,nant corpus ejus mysticum, quod est universalis Ecclesia». (4) III, q. 8, a. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz