BCCCAP00000000000000000000546
556 DE CORPORE CP,RISTI MYSTICO, th. 35, n. 562-5G3 boni pastoris, haec adjunxit: «Et Ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam, de manz¿ mea» (Jo 10, 28). Ex functione sacra peragendi, facilius adhuc patet qualis sit finis pro– ximus et immediatus Ecclesiae, nempe sanctificatio animarmn. Sacrn– menta enim conferunt gratiam quam significant, et unumquodque SL-· cramentum gratiam producit propriam secundum suarn. naturam et fi– nem; hinc sanctificatio animarum per collationem gratiae sacramentt> lis et infusionem virtutum et donorum Spiritus Sancti. CAPUT H DE PR.t\ESTANTIA ECCLESIAE, SEU DE CORPORE CHRISTI MYSTICO 'J·HESIS 35.ª: Prnestantia Ecclesiae in eo sita est quod in Sacris Litteris appel– letur et sit verum Corpus Christi mysticmn, cujus caput est ipsemet Christus. 563. Connexi.o materiae.-In thesi superiori diximus Ecclesiam esse societatem supernaturalem, in quantum scilicet ipsa vires et exigentias cujuslibet naturae creatae longe superat; et revera, tum origo ipsius, tum finis tum media ab ipsa adhibita id clarius luce evincunt. Id ipsum demonstrant vel nomina ipsa quibus in Sacra Scriptura denominatur; est enim Ternplurn Dei sancturn, Dornus Dei et Dornus Filiorurn Dei, est Sponsa Christi dilectissirna, quae omnia sat clare indicant Ecclesiam quamlibet aliam societatem penitus transcendere. Sed ínter omnes metaphoras adhibitas ut inde appareat transcen– dentia hujus Ecclesiae, illa est omnium praecipua qua Ecclesia nuncu– patur Corpus Christi mysticwn, sicut CONCILIUM VATICANUM his verbis declarat: Ad describendam Ecclesiae naturam secunclum veram et catholicam doctrinam, statuitur primo, illam esse CorJ)us Cliristi mysticurn, eo quod: 1. 0 ) in sacris Litteris Ecclesia Cllristi nullo alio schemate frequentius, accuratius et disertius proponitur; 2. 0 ) quod eodem schemate continetur intima Ecclesiae essentia, et praestantissima, id est divina ejusdem species ac vis, a qua veluti a parte potiori ac nobiliori deseriptionis ducitur initium; accedit, 3. 0 ) ratio polemica, scilicet, ut statim a principio excludatur vulgata apud Novatores tam re:centiores... quam vetustiores exceptio, quasi per Catholicos tota Ecclesiae veritas revocaretur ad externa et scn– sibilia tantum; apparet insuper,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz