BCCCAP00000000000000000000546

DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE, th. 34, n. 560-562 555 Animadvertendum tamen est hanc meritorum Christi applicationem in duplici stadio verificari; in hac scilicet vita per munditiem a pecca– tis et unionem cum Deo inde resultantem, quae omnia supernaturaliter fiunt per liberam fidelium cooperationem et ope gratiae sanctificantis; sed haec gratia sanctitificans tandem aliquando non confertur nisi doctrinae, ab Ecclesia propositae, credendo, ejusdem praeceptis ob~– dientiam praestando et denique ipsius sacramenta fructuose recipien– do; et in stadio finali, in quo vita supernaturalis, his in terris inchoa– ta, per visionem intuitivam completur in patria. 561. Nota theologica: De fide divina et catholtca. Fontes: Concilium VATICANUM ait: Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum, ut salutiferum re– demptionis opus perenne redderet, sanctam aedificare Eccleslam de– crevit, in qua veluti in domo Dei viventis fideles omnes unius fidei et caritatis vinculo continerentur (D 1821). LEO XIII ai t: «Sicut Jesus Christus in tcrris venit ut homines vitam habeant et abun– dantius habeant (Jo 10, 10), eodem modo Ecclesia propositum habet, tamquam fmem, salutem animorum sempiternam» (12). 562. Probatur. l.º) Ex identitate missionis Christi et Ecclesiae. Finis institutionis Ecclesiae est idem ac finis ipsius Christi missionis, juxta illud: «Sicut misit me Pater, et ego mitto vos» (Jo 20, 21). Atqui Christus missus est a Patre ut homines vitam supernaturalem habeant et salvi fiant per Ipsum. Ergo idem omnino est finis Ecclesiae. Jo 10, 10 Ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant. Le 19, 10 Venit salvum faeere quod verierat. Jo 3, 14-17 Misit Deus Filiurn suurn in mundurn... ut salvetur rnundus per Ipsurn. 2.º) Ex fine immecliato potestatum Ecclesiae. Finis Ecclesiae erit ille qui immediate fluit ex triplici ejusdem functione specifica. Atqui ex functionibus specificis Ecclesiae facile colligitur ipsam ad hoc fuisse immediate institutam ut opus redemptivum Christi perenne fiat et gra– tiam sanctificantem fidelibus communicet. Ergo. Prob. minor.: Ex functione docendi oritur fides, quae, uti scitur, est radix justificationis, juxta illud Apostoli: «Aut quomodo credent ei quem non audierunt. Quomodo autem audient sine praedicante .. . » (Rom 10, 14). Rae igitur praedicatione mediante, intellectus adhaeret veritatibus revelatis rebusque divinis et inde voluntas Deum appetit. Ex functione regendi oritur obedientia, et securitas in progressu via– rum Domini; nec immerito Bonus Pastor, postquam expresserat officia (12 í Encycl. I:nmortale Dei, ASS 18, 164.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz