BCCCAP00000000000000000000546

554 DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE, th. 34, n. 559-560 Ad Eph 5, 25 Chrtstus, ait Stus. Paulus, clilexit Ecclesiam et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhi1Jeret ipse silJi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam, aut r11gam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ecclesia igitur Christi, omnibus monilibus ornata sese exhiberi de– bet ut sit digna Christi Sponsa. Jamvero talia ornamenta nihil aliud sunt nisi gratia et virtutes, quibus Christus caelestis Sponsus vere splen– dide effulsit. Pars 2.ª: Finis Ecclesiae, immediate intentus, est opus Redemptionis perenne reddere et homines ad vitam aeternam perducere. 560. Status quaestionis.--Quaeritur in hac secunda parte quemnam finem sibi proposuerit Christus hanc societatem supernaturalem ins– tituendo; ex cujus convenienti solutione clarior evadet character su– pcrnaturalis Ecclesiae, eo quod qualis sit finis, talis etiam sit natura societatis (10). Explicatio terminorum.-Finis est id cujus gratia a'1iquid fit, vel id propter quod aliquid fit. Divisio. Finis considerari potest sive ratione operis, sive ratione ope– ran tis. Finis operis est id ad quod ipsum opus ex natura sua ordinatur; e. g. in eleemosyna, levamen pauperis. Finis vero operantis est id quod agens intendit in operando; e. g. in eleemosyna, vanagloriam. Finis operantis potest esse pro:cimus, 'intermedius et ultimus. Dcmique tandem, finis potest esse primarius vel secundarius, prout directe ab agente intendatur, vel nonnisi concomitanter et secunda– rio (11). Dirimus igJtur in thesi. finem, immediate intentum a Christo in ins– titutione Ecclesiae, esse opus redemptivum perenne reddere et homines acl salutem aeternam perducere. Nihil dicimus in praesenti de aliis finibus de quibus sermo fieri pos– set; e. g. de gloria immarcescibili quae Christo evenit ex eo quod sit caput et institutor Ecclesiae, neque d.e fine remotissimo hujus socie– tatis, nempe de gloria Dei, quae, uti patet, est finis absolute ultimus Ecclesiae; haec omnia aliaque hujusmodi nostra non interest in prae– senti. Opus redemptivum Christi tria cornplectitur, nempe satisfactionem condignam, in cruce Deo oblatam, meritum infinitum inde a Christo ac– quisitum, et institutionem rnediorum, quibus merlta Christi nobis appli– cantur. (10) STUS. THOMAS, I-II, q. 1, a. 3. (11) Cfr. AEÁRZUZA, Manuale TheologiCLC Dogmaticae, II (1956, ed. 2.ª), 11. 435.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz