BCCCAP00000000000000000000546

DE OBLIGACIONE ACCEPTANDI RELIGIONEM, th. 1, n. 35-36 31 sunt etiam, ínter ipscs, innumerae religiones, bene determinatae, quae a Deo vel a diis suam originem repetere pertentant. Circa 36 vel 38 % hominum religionem christianam colunt; circa 17 % confucianismum tenent; circa 11,5 % mohammedanismum profitentur; circa 10 % bud– dhismum; circa 12 % hinduismum; ac denique circa 2 %, taotismum. Nec desunt aliae minoris momenti, quarum diffusio sat limitata est; e. g. Syntoistica, in Japonia (0,85 %, 18.000.000); Judaica (0,75 o/c, 16.000.000). Denique tandem, pagani, seu illi qui speciali forma religio– nis carent, circa 3,8 % (78.000.000) numerantur. In his diversis religionibus. divergentias omnino fundamentales ades·· se, ipsa historia religionum sat facile nos docet. Concludendum igitur est omnes istas religiones simul veras esse, nullatenus posse. Praeterea, si forsitan demonstraretur aliquam determinatam reli– gionem fuisse a Deo revelatam et omnibus omnino hominibus obliga– torie ab ipso Deo impositam, eo ipso ceterae omnes formae religiosae a legitimo jure existendi prorsus privarentur. Cum igitur iste sit finis nostrae disciplinae, demonstrare scilicet re– ligionem catholicam fuisse a Deo revelatam et omnibus omnino homi– nibus fuisse a Deo obligatorie impositam, prono alveo fluit stricta obli– gatio et nostram religionem amplectendi et alias formas religiosas se– mel pro semper derelinquendi. Tamen, quia, jam a multis annis, errores crasissimi circa hanc ma– xirni momenti materiam ubique terrarum sparsi fuere, sequentem the– sim statuimus. THESIS l.ª: Si Deus aliquam religionem positivam omnibus hominibus abso– Iute necessariam manifestaverit, omnes etiam homines eam in– quirere et acceptare tenentur. Uti vides, haec thesis nihil est aliud nisi logica conclusio ex his quae modo dicta sunt. 36. Explicatio terminorum.- Quid sit religio. Nomine religionis ety-– mologice designatur: a) relectio eorum «quae ad cultum deorum pertinerent» (1) ... «e,r relegendo, ut elegentes ex eligendo» (2); b) religatio cum Deo, «unde ipsa religio nomen accepit» (3), nam «vinculo pietatis obstricti Deo et religati sumus» (4); e) iterata electio Dei, per neglrgentiam amissi (5); d) originaliter, «scrnpulus» relate ad officia moraliter obligantia; pastea, omnia officia hominis erga Deum comprehendit (6). ( 1) CicER0, De natura deorum, 2, 28. (2) Ibid. (3) LACTANTIUS, Dirin. Instit., 4, 28; ML 6, 536 sqs. (4) !bid. í5) S. AUGUSTINus, De civitate Dei, 10, 3, 2; ML 41, 280 sqs.; tamen in opere Rerractationes, 13, 9, Lactantii etymologiam praefert. (6) GONDAL Religion (Parisiis, 1905), lib. 1, c. 3, p. 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz