BCCCAP00000000000000000000546
DE SUPERNATURALITATE ECCLESIAE, th. 34, n. 559 553 2.º) Ex metaphoris quibus natura Ecclesiae declaratur in sacris Lit– teris, nam hae metaphorae hunc characterem supernaturalem signi– flcant. Et revera, in sacris Litteris Ecclesia appellatur Corpus Christi M_;/s– ticwn, Domus Dei et Donws Christi, Templum Dei sanctum, et Sponsa Christi. Corpus Christi Mysticum; hac appellatione indicatur quod vita su– pernaturaEs communicatur ínter Christum et membra Ecclesiae, non aliter ac vita naturalis communicatur inter caput et alia corporis mem– bra, etsi modo analogico et metaphorico, ut pastea explicabitni:. Eph 1, 22 Et ipsum declit caput super omnem Ecclesiam, quae est cor– pus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. Domus Dei et Dornus Filiorum Dei: hac appellatione indicatur quod Deus, mediante Christo, summo angulari lapide et architecto supremo, nobis donavit omnes divitias gloriae suae, ita ut jam non simus: Eph 2, 19 Hospites et advenae, sed cives sanctorurn et domestici Dei, superaedificati super fundamenturn apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: in quo omnis aeclificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino: in c11w et ,'OS coaedificamini in habitaculum Dei in spiritu. Templum Dei Sanctum: hoc modo dicendi Apostolus intendit dicere quod quidquid in Christi discipulis (qui Ecclesiam efformant) invenia– tur, sancturn esse debet, a mundo segregatum et Deo dicatmn et spiri– tualiter consecratum. Ornnis aedificatio constructa, quae crescit in ternplum sanctmn in Domino: loquitur igitur Apostolus in hoc loco de universa aedificatione ecclesiastica a Christo constructa. Verum est quod in hoc loco Ep. ad Eph., sicut in I ad Cor 3, 10-16, Sanctus Paulus non loquatur de Eccclesia ut societate Christi fidelium, sed potius de fidelibus individualiter sumptis; tamen idea de superna– turalitate Ecclesiae optime perficitur, quia Ecclesia tandem aliquando a fidelibus constituitur, et ideo illa sancta erit et omnino Deo dicata et ad Deum ordinata quasi templum Dei sanctum. I Cor 3, 10 Seczmdum gratiam Dei q,we data est mihi, ut sapie11s archi– tectus fundamentuni posui: alius autem superaedificat. Unusquiscue autem videat qzwmodo superaedificet. Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis... Templum enl'rn Dei sanctum est quocl estis vos. Denique tandem Ecclesia appellatur Christi Sponsa dilectissirna; qua appellatione nihil clarius ut ostendatur natura supernaturalis Eccle– siae.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz